EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1598, 11.—18. března. 67

memini. Zastriselii sententia est. At si Beza aliud suadet et vobis vel Aureliam vel Jiturigos proponit, non arbitror repugnaturum. l'acile enim acquiescit sanis consiliis, et quia Galliam non vidit, quod vobis hoc et illi hae in parte absque dubio proba- bitur. Ubivis autem pedem fixeritis, iubet vos aula abstinere. Id ego quoque consulo, non quod regis et procerum conspectum vel aulae frequentiam vel alia, et diligentis habitationis sedem. quae vulgo patent exteris visenda, vobis invideat, sed quia alloquia et coetus et familiaritatem prohibet, non ignorans, quanta monstra alat regia ista, quibus vos obiicere et temerarium esset et erudele. Sed ego toties iam. obtrusa pluribus repetere supersedeo. ne vel prudentiae tuae diffidere vel privatis affectibus aliquid indulgere. videar.

De discipulo quae scribis, magno me affecerunt solatio, gaudeo illum valere et proficere id enim interest et mea et patriae sed quam vereor, ne peregri- nationis dulcedo. avocet animum ab altioribus studiis et ad annorum infantium frugem magis necessariis; nam quae ipse in me sum expertus, in aliis soleo plerumque extimescere. Si enim mihi, cui nec discendi aviditas nec gloriae per virtutem adipi- scendae cupido etiam adolescenti unquam defuit, crebrae atque diuturnae peregrinationes multum obfuerunt ad studia feliciter absolvenda, quid de aliis sentiam, quorum milii animus et mores et. ingenium minus quam ille, quas natura mihi tribuit dotes, sunt cognita. Ned poteris tu et consiliis, ne quid detrimenti profectus ipsius capiant, praecavere et diligentia supplere, si quid per hanc otii occasionem deperierit.

Ad Dasilienses amicos quod attinet, tuum esto iudicium, tua res agitur, sed memento. esse te Cristianum, nec ullum tam magnum esse virum (tuis verbis respondeo), quem non posthabere debeas Christo iubenti, ut ignoscamus, et ignoscamus, quidem ex animo, inimicis nostris. Quanto magis iis, quibuscum leves offensae tibi intercedunt, quibuscum reconciliatio expetenda, qui ecclesiam, qui rempublicam litterariam innumeris iuvarunt modis, quorum autoritas ea est per Germaniam, ut una littera omnes tuos laudes delere, una literula omnem tuam gloriam inobseurare possint.

Conjicio te, cum ad me scripsisti, nondum habuisse eam, quam primis Decembris diebus ad te dedi, alioquin scio te futurum fuisse mitiorem. Nam quorsum illa tam acerba de calumniis, de. impudentia, de simulata religione? Cohibe te paulisper et cave, ne immoderatus animi motus coherceat ille, qui, quae nos agimus, aequa balance ponderat et reddit unicuique secundum opera sua. Haec sufficient, ne epistola excedat modum. heliqua ad proximam occasionem reservàbo. Te interim et valere et amicos a me salvere iubeo. Rossicio 13. Martii 98.

Kone. arch. Bludovského VI. 3881 f. 2b. &. 9. *) Paludius Jan, vychovatel syna Václava ze - stiizl, Sigmunda.

9*



Text viewManuscript line view