EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1596, 12. listopadu 1597, 10. března.

[2]
z
[3]
a

[4]
seculis receptae et hactenus observatae non factu fuerit, nee te mihi tam inimicum
[5]
esse scio, ut me ignominiae tantae, quae me, si diutius restitero, certa manet, obicere
[6]
velis immerenten. Quare etiam atque etiam abs te peto, ne rem hanc differas am-
[7]
plius et promissis Caterino non. semel factis, prout ex litteris ad eum scriptis appa-
[8]
ret, tandem satisfacias, quod te praestiturum omnino mihi persuadeo, ut vero facias,
[9]
summis precibus a te contendo.

[10]
De clade ad Agriam accepta magnum iam silentium, imo Viennae omnes non
[11]
secus ac de victoria adepta triumphare aiunt. Nonne hoc est indurare cor Pharaonis?
[12]
Nisi Dominus misereatur nostrij ego nos omnino periisse iudico, nec me adeo terret
[13]
potentia hostis, ac impoenitens cor nostrum et magis in Deum quam adversus Turcas
[14]
pugnax. Sollicitus sum de Rimaio nostro, quem scio in illa vicinia praedia sua
[15]
habuisse. Tu, si quid certi de ipso habes, peto, ut ad me hac occasione perscribas,
[16]
nam valde ilii metuo, quem merito ex animo amo. De te autem, qui valeas, aveo
[17]
cognoscere. Kgo eum uxore uteunque c divina pendens providentia, cui te resque
[18]
tuas ommes toto pectore comunendo. Vale. Rossicio 4. Decembris 96.

[19]
Biblioteka Bludovská 3883-IT.

[20]
169.
[21]
Emerichovi Forgátovi: divi se, Ze je&té jest na Moravé, at hodlal se vystéhovati do Uher.
[22]
Co se týče vdovy Balašši-ovy, jestli vnutil biskup kněze právem lenním neb patronátním,
[23]
nemůže mu býti překáženo mocí, třeba uchýliti se k prosbám. Sněm uložil stejná břemena

[24]
jako minulého roku. Peníze, které se sejdou, všecky ponechány císaři. Žádá opětně za zprávy
[25]
o Rimayovi. V Brně 10. března 1597.

[26]
Fidem. (Domino Emerico Forgatsch baroni de Guimes.) Ex Derfingero nuper
[27]
intellexi, te adhuc in Moravia esse. Id confirmarunt mihi litterae tuae hodie acceptae,
[28]
praeter opinionem meam certe, ut qui existimarim te e vestigio de hac provincia
[29]
excessurum, postquam reditum in patriam tam obfirmato animo statuisse mihi vide-
[30]
baris. Persuadeo mihi non absque certo consilio id a te factum, quem scio omnia
[31]
sua singulari prudentia metiri. Ego interim. Moraviae, quae te adhuc detinet, gra-
[32]
tulor, utque rem. iucundiorem in posterum experiaris, Deum precor.

[33]
Ad Balassiam viduam quod attinet, si episcopus sacrificulum obtrudit iure
[34]
feudi vel patronatus, non potest impediri vi. Idcirco ad preces erit confugiendum,
[35]
sin minus in aperto res est, liberum enim nobis in bonis liberis, quos volumus alere
[36]
pastores. Ego tamen in gratiam tui, cui omnibus modis placere volo, postquam rem
[37]
apertius ex aliquo amicorum, qui sunt hic, accepero, faciam, quantum in me erit, ne
[38]
conscientia dominae istius gravetur. Plura scribere vetant solitae dierum iudicialium
[39]
occupationes. Deus te tueatur et me tui perpetuum cultorem conservet. Comitia
[40]
nostra absoluta sunt; eadem, quae praeterito anno, onera nobis imposita. Pecunia,
[41]
quae hinc colligetur, omnis imperatori concessa; quam id prudenter et quo cum

[42]
Archiv Český XXVII. 8


Text viewFacsimile