EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1596, 12. listopadu 1597, 10. března.

z a

seculis receptae et hactenus observatae non factu fuerit, nee te mihi tam inimicum esse scio, ut me ignominiae tantae, quae me, si diutius restitero, certa manet, obicere velis immerenten. Quare etiam atque etiam abs te peto, ne rem hanc differas am- plius et promissis Caterino non. semel factis, prout ex litteris ad eum scriptis appa- ret, tandem satisfacias, quod te praestiturum omnino mihi persuadeo, ut vero facias, summis precibus a te contendo.

De clade ad Agriam accepta magnum iam silentium, imo Viennae omnes non secus ac de victoria adepta triumphare aiunt. Nonne hoc est indurare cor Pharaonis? Nisi Dominus misereatur nostrij ego nos omnino periisse iudico, nec me adeo terret potentia hostis, ac impoenitens cor nostrum et magis in Deum quam adversus Turcas pugnax. Sollicitus sum de Rimaio nostro, quem scio in illa vicinia praedia sua habuisse. Tu, si quid certi de ipso habes, peto, ut ad me hac occasione perscribas, nam valde ilii metuo, quem merito ex animo amo. De te autem, qui valeas, aveo cognoscere. Kgo eum uxore uteunque c divina pendens providentia, cui te resque tuas ommes toto pectore comunendo. Vale. Rossicio 4. Decembris 96.

Biblioteka Bludovská 3883-IT.

169. Emerichovi Forgátovi: divi se, Ze je&té jest na Moravé, at hodlal se vystéhovati do Uher. Co se týče vdovy Balašši-ovy, jestli vnutil biskup kněze právem lenním neb patronátním, nemůže mu býti překáženo mocí, třeba uchýliti se k prosbám. Sněm uložil stejná břemena

jako minulého roku. Peníze, které se sejdou, všecky ponechány císaři. Žádá opětně za zprávy o Rimayovi. V Brně 10. března 1597.

Fidem. (Domino Emerico Forgatsch baroni de Guimes.) Ex Derfingero nuper intellexi, te adhuc in Moravia esse. Id confirmarunt mihi litterae tuae hodie acceptae, praeter opinionem meam certe, ut qui existimarim te e vestigio de hac provincia excessurum, postquam reditum in patriam tam obfirmato animo statuisse mihi vide- baris. Persuadeo mihi non absque certo consilio id a te factum, quem scio omnia sua singulari prudentia metiri. Ego interim. Moraviae, quae te adhuc detinet, gra- tulor, utque rem. iucundiorem in posterum experiaris, Deum precor.

Ad Balassiam viduam quod attinet, si episcopus sacrificulum obtrudit iure feudi vel patronatus, non potest impediri vi. Idcirco ad preces erit confugiendum, sin minus in aperto res est, liberum enim nobis in bonis liberis, quos volumus alere pastores. Ego tamen in gratiam tui, cui omnibus modis placere volo, postquam rem apertius ex aliquo amicorum, qui sunt hic, accepero, faciam, quantum in me erit, ne conscientia dominae istius gravetur. Plura scribere vetant solitae dierum iudicialium occupationes. Deus te tueatur et me tui perpetuum cultorem conservet. Comitia nostra absoluta sunt; eadem, quae praeterito anno, onera nobis imposita. Pecunia, quae hinc colligetur, omnis imperatori concessa; quam id prudenter et quo cum

Archiv Český XXVII. 8



Text viewManuscript line view