EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
52 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

[2]
cessionis factae, cum et nos in partem eius venerimus, et quod caesari oboedientia
[3]
et homagio, quo minime teneamur, devincimur.

[4]
Tertius cum hostium mentionem faciat, ad quos hostilitas ista restringi de-
[5]
beat, declarari cupimus.

[6]
Ut et in quarto, num inter confoederationes prohibitas numerandum sit foedus
[7]
cum Sua Maiestate, ordinibus item Hungariae regni et utriusque Austriae initum.

[8]
De quinto hoc petimus, ne per eum irritum reddatur promissum a rege
[9]
nobis, cun in principem cooptaretur, praestitum, se nec bellum suscepturum nec
[10]
compositurum nobis insciis et inconsultis, quod quavis ratione Moraviam contingeret.

[11]
In sexto articulo Ladislaum Berkam universali isti amnistiae eximimus.

[12]
Tandem epilogi loco duo postulamus: declarationem scripto comprehensam, non
[13]
posse nec debere transactionem hanc libertati, immunitatibus et consuetudinibus
[14]
nostris, contractui in Dohemia inito et litteris reversalibus a caesare impetratis
[15]
fraudi esse; et promissum, quo rex spondeat minime ad nos et proviuciam pertinere,
[16]
nec ullo modo isthuc trahi posse, si qua parte sese privatim caesari obstrinxerit.

[17]
Haec summatim complexus sum, quae legatis nostris prolixius proponenda
[18]
et postulanda commisimus, quibus vel explicatis. vel magis (quod ut ne fiat valde
[19]
vereor) involutis pleniorem deliberationem, quid ex eo scripto nobis vel amplectendum
[20]
vel reiciendum sit, instituemus.

[21]
Lucanus nihil eorum, quae scribis, mecum contulit, de (olczio tamen ante
[22]
discessum aliqua inter nos facta mentio, cum ego in eum sermonem delapsus.essem,
[23]
nam et hoc et Drunsvicensis sanguinaria proscriptio iam ante mihi innotuerat. Ante
[24]
paucos dies misit huc ad me delineationem obsidionis Juliacensis ab Anhaltino ac-
[25]
ceptam, de responso autem Nassovii adhuc silet. Tu si quid novi ex imperio acce-
[26]
pisti et quid vobis sit animi, num imitaturi nos in explicatione novi istius con-
[27]
ventus petenda an aliud secuturi consilium, ut ad me perseribas, amanter rogo.
[28]
Ubi locorum (otthardus Starrhembergius nunc degat, oro, ut significes, cupio enim
[29]
certi aliquid ab eo de Golezii in nos animo cognoscere. Vale, illustrissime Tscher-
[30]
nemeli. et me, ut facis, amare perge. ltossicii V. Kal. Dec. 1610.

[31]
Opis v knih. Bludov. 3881 č. 706.

[32]
1716.
[33]
Starhembergovi: od Černembla Starhemberg müze dovédéti se o usnesení stavů, aby vojsko
[34]
stavovské bylo rozpuštěno a aby vysláno bylo poselství ke králi; na svatbu Žerotín přijetí
[35]
nemůže, protože jesť mu starati se o vojsko; zda mír v říši uzavřený bude trvalý, objeví bu-
[36]
doucnost; Žerotín dostal list od krále Anglického; žádá zpráv o synech Starhembergových.
[37]
Na Rosicích 28. listopadu 1610.

[38]
(D^ Riccardo baroni Starrhembergio.) te multis occupem, Ill"* Daro,
[39]
adornandis vel exornandis saltem tua praesentia neptis ex sorore nuptiis impeditum,


Text viewFacsimile