EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

52 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

cessionis factae, cum et nos in partem eius venerimus, et quod caesari oboedientia et homagio, quo minime teneamur, devincimur.

Tertius cum hostium mentionem faciat, ad quos hostilitas ista restringi de- beat, declarari cupimus.

Ut et in quarto, num inter confoederationes prohibitas numerandum sit foedus cum Sua Maiestate, ordinibus item Hungariae regni et utriusque Austriae initum.

De quinto hoc petimus, ne per eum irritum reddatur promissum a rege nobis, cun in principem cooptaretur, praestitum, se nec bellum suscepturum nec compositurum nobis insciis et inconsultis, quod quavis ratione Moraviam contingeret.

In sexto articulo Ladislaum Berkam universali isti amnistiae eximimus.

Tandem epilogi loco duo postulamus: declarationem scripto comprehensam, non posse nec debere transactionem hanc libertati, immunitatibus et consuetudinibus nostris, contractui in Dohemia inito et litteris reversalibus a caesare impetratis fraudi esse; et promissum, quo rex spondeat minime ad nos et proviuciam pertinere, nec ullo modo isthuc trahi posse, si qua parte sese privatim caesari obstrinxerit.

Haec summatim complexus sum, quae legatis nostris prolixius proponenda et postulanda commisimus, quibus vel explicatis. vel magis (quod ut ne fiat valde vereor) involutis pleniorem deliberationem, quid ex eo scripto nobis vel amplectendum vel reiciendum sit, instituemus.

Lucanus nihil eorum, quae scribis, mecum contulit, de (olczio tamen ante discessum aliqua inter nos facta mentio, cum ego in eum sermonem delapsus.essem, nam et hoc et Drunsvicensis sanguinaria proscriptio iam ante mihi innotuerat. Ante paucos dies misit huc ad me delineationem obsidionis Juliacensis ab Anhaltino ac- ceptam, de responso autem Nassovii adhuc silet. Tu si quid novi ex imperio acce- pisti et quid vobis sit animi, num imitaturi nos in explicatione novi istius con- ventus petenda an aliud secuturi consilium, ut ad me perseribas, amanter rogo. Ubi locorum (otthardus Starrhembergius nunc degat, oro, ut significes, cupio enim certi aliquid ab eo de Golezii in nos animo cognoscere. Vale, illustrissime Tscher- nemeli. et me, ut facis, amare perge. ltossicii V. Kal. Dec. 1610.

Opis v knih. Bludov. 3881 č. 706.

1716. Starhembergovi: od Černembla Starhemberg müze dovédéti se o usnesení stavů, aby vojsko stavovské bylo rozpuštěno a aby vysláno bylo poselství ke králi; na svatbu Žerotín přijetí nemůže, protože jesť mu starati se o vojsko; zda mír v říši uzavřený bude trvalý, objeví bu- doucnost; Žerotín dostal list od krále Anglického; žádá zpráv o synech Starhembergových. Na Rosicích 28. listopadu 1610.

(D^ Riccardo baroni Starrhembergio.) te multis occupem, Ill"* Daro, adornandis vel exornandis saltem tua praesentia neptis ex sorore nuptiis impeditum,



Text viewManuscript line view