[1] |
z roku 1610, 27. a 28. listopadu. 551
|
---|
[2] |
speram restitui opto valetudinem, remoretur, repetita scriptione ipsemet illas provoco
|
---|
[3] |
et qui Brunsvicensis cum Passaviensibus transegerit, numque metus ab eo exercitu
|
---|
[4] |
vobis aliquis, vel tuta omnia significari mihi cupio. Interim ne et te quid eorum
|
---|
[5] |
lateat, quae apud nos hisce diebus in conventu ordinum acta, paucis te facio
|
---|
[6] |
certiorem, eo omnium sententiis fuisse itum, ut copiae nostrae dimitterentur exemplo
|
---|
[7] |
à vobis et Inferiore Austria tum etiam a Silesiis accepto. Nam rex, qui retinet ad-
|
---|
[8] |
huc Dampierium, et quo haud dubie non renitente. quodsi non permittente vel iubente
|
---|
[9] |
Puchamius equitatum suum in hiberna distribuit, aliter nobis praeiit, quem licet con-
|
---|
[10] |
traria mandantem imitari contra incertae fidei homines ad securitatem nostram fuisset
|
---|
[11] |
potius, nisi magnae et necessariae rationes a tutiore retraxissent sententia eos, qui
|
---|
[12] |
sumptuum molestiam fugientes sponte ad hanc determinationem properabant. Crimen
|
---|
[13] |
etenim videbatur in dubium vocare tot electorum, archiducum et principum fidem,
|
---|
[14] |
quorum auspiciis pax firmata, tum extra vires et facultates nostras resistere caesari,
|
---|
[15] |
si promissis stare recusaret, nec absque periculo putabatur exulceratum iam ante
|
---|
[16] |
animum irritare obfirmata pertinacia, quae non cedendo vel nil vel parum a nova
|
---|
[17] |
provocatione abfuisset, licet iactantiam non levem prae se ferre videbatur tantorum
|
---|
[18] |
sumptuum contemptus et quae ex eo colligi poterat opum ostentatio, ut invidiam
|
---|
[19] |
taceam, quam apud unitas provincias incurrissemus haud dubie, si error ab illis
|
---|
[20] |
admissus cautela nostra magis factus fuisset conspicuus. Sie dum hinc quidem ab
|
---|
[21] |
externis circumvenimur, illinc vero à foederatis deserimur, accersimus potius pericula
|
---|
[22] |
quam arcemus; quae ut omnino depellamus a nobis aliquando, longe alia a nobis
|
---|
[23] |
ineunda erit rei ratio, de qua suo tempore, cum convenire datum fuerit.
|
---|
[24] |
Interim orandus est Deus, ut haec qualiscunque deliberatio feliciter nobis et
|
---|
[25] |
sociis eveniat et successu prospero, quod si non prudentiam, fortunam saltem
|
---|
[26] |
nostram, quam non alibi nisi in divina protectione constituo, suspiciendam reddat.
|
---|
[27] |
Ad scriptum istud, quod certis condicionibus pacem nobis porrigit. quod
|
---|
[28] |
attinet, fuit et illud sub incude subiectaque examini singula capita; cumque undi-
|
---|
[29] |
quaque et verba et sententiae eiusmodi occurrerent, quae merito nobis suspicionem
|
---|
[30] |
facere possent, decreti sunt ad regem legati, qui expositionem clariorem exposcerent.
|
---|
[31] |
Et initium quidem hinc factum, si quidem toto tractationis tempore nihil tam fre-
|
---|
[32] |
quenter unitarum provinciarum legatis inculeabatur, ea solum principem contingere,
|
---|
[33] |
quae in consultationem veniebant; interim tamen nullus transactionis istius articulus
|
---|
[34] |
à mentione provinciarum vacuus esset, ut conciliatio huius contradictionis peteretur.
|
---|
[35] |
Itum deinde per singula membra et principio statutum, ut rex rogaretur de com-
|
---|
[36] |
municanda formula deprecationis, ad certiores reddendos ordines solius regis nomine,
|
---|
[37] |
non item nostro eam conceptam et oblatam.
|
---|
[38] |
In secundo duo desiderata, quod soli imperatori acceptum feratur beneficium
|
---|