EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1610, 27. a 28. listopadu. 551

speram restitui opto valetudinem, remoretur, repetita scriptione ipsemet illas provoco et qui Brunsvicensis cum Passaviensibus transegerit, numque metus ab eo exercitu vobis aliquis, vel tuta omnia significari mihi cupio. Interim ne et te quid eorum lateat, quae apud nos hisce diebus in conventu ordinum acta, paucis te facio certiorem, eo omnium sententiis fuisse itum, ut copiae nostrae dimitterentur exemplo à vobis et Inferiore Austria tum etiam a Silesiis accepto. Nam rex, qui retinet ad- huc Dampierium, et quo haud dubie non renitente. quodsi non permittente vel iubente Puchamius equitatum suum in hiberna distribuit, aliter nobis praeiit, quem licet con- traria mandantem imitari contra incertae fidei homines ad securitatem nostram fuisset potius, nisi magnae et necessariae rationes a tutiore retraxissent sententia eos, qui sumptuum molestiam fugientes sponte ad hanc determinationem properabant. Crimen etenim videbatur in dubium vocare tot electorum, archiducum et principum fidem, quorum auspiciis pax firmata, tum extra vires et facultates nostras resistere caesari, si promissis stare recusaret, nec absque periculo putabatur exulceratum iam ante animum irritare obfirmata pertinacia, quae non cedendo vel nil vel parum a nova provocatione abfuisset, licet iactantiam non levem prae se ferre videbatur tantorum sumptuum contemptus et quae ex eo colligi poterat opum ostentatio, ut invidiam taceam, quam apud unitas provincias incurrissemus haud dubie, si error ab illis admissus cautela nostra magis factus fuisset conspicuus. Sie dum hinc quidem ab externis circumvenimur, illinc vero à foederatis deserimur, accersimus potius pericula quam arcemus; quae ut omnino depellamus a nobis aliquando, longe alia a nobis ineunda erit rei ratio, de qua suo tempore, cum convenire datum fuerit.

Interim orandus est Deus, ut haec qualiscunque deliberatio feliciter nobis et sociis eveniat et successu prospero, quod si non prudentiam, fortunam saltem nostram, quam non alibi nisi in divina protectione constituo, suspiciendam reddat.

Ad scriptum istud, quod certis condicionibus pacem nobis porrigit. quod attinet, fuit et illud sub incude subiectaque examini singula capita; cumque undi- quaque et verba et sententiae eiusmodi occurrerent, quae merito nobis suspicionem facere possent, decreti sunt ad regem legati, qui expositionem clariorem exposcerent. Et initium quidem hinc factum, si quidem toto tractationis tempore nihil tam fre- quenter unitarum provinciarum legatis inculeabatur, ea solum principem contingere, quae in consultationem veniebant; interim tamen nullus transactionis istius articulus à mentione provinciarum vacuus esset, ut conciliatio huius contradictionis peteretur. Itum deinde per singula membra et principio statutum, ut rex rogaretur de com- municanda formula deprecationis, ad certiores reddendos ordines solius regis nomine, non item nostro eam conceptam et oblatam.

In secundo duo desiderata, quod soli imperatori acceptum feratur beneficium



Text viewManuscript line view