[1] |
550 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
|
---|
[2] |
hanc, et si quod ex ea ortum fastidium, leniet illa ipsa ingenii tui facilitas, quae
|
---|
[3] |
probe mihi perspecta remissiorem forsan me fecit in ista abrumpenda. Accipio autem
|
---|
[4] |
et amplector lubens votum cum gratulatione annexa, quod principium epistolae tuae
|
---|
[5] |
dedit, ratumque apud Deum esse, ipse precibus meis contendo, certus, eos demum
|
---|
[6] |
rite et salutariter praeesse rebus, quibus ille ipse dum praeest, ita consilia et actiones
|
---|
[7] |
eorum informat et dirigit, dirigendo promovet et promovendo felici tandem auspica-
|
---|
[8] |
toque successu coronat. Difficilem provinciam suscepisse me tibi notissimum est, ad
|
---|
[9] |
quam tuendam parum sane in nobis virium, facultates nullae, subsidia rara, incerta,
|
---|
[10] |
invito (?) loco. In Deo potissimum auxilium, idem nisi oneri ferendo simul humeros
|
---|
[11] |
supponere praestet, vel succumbam, vel statione deserta hostibus occupandam relin-
|
---|
[12] |
quam. Tristissimus omnium fuit superioribus annis, nec procul ab interitu, patriae meae
|
---|
[13] |
status, advenis et inquilinis ad praedam et libidinem expositae. Ad hunc erigendum et re-
|
---|
[14] |
staurandum voluntate principis et ordinum admotus, tutiorem quidem aliquantulum et
|
---|
[15] |
quietiorem reddidi et laetiorem non multo, praevalente, in quibus minime oportuerit,
|
---|
[16] |
vetere odio, novae gratiae et memoria beneficii premente magis quam fovente. At quid?
|
---|
[17] |
frustra hic eam rerum faciem, eam vicissitudinem fortunae expectem, quae perennis
|
---|
[18] |
felicitatis aemula adversitatibus non eximat omnibus. Haec vita alias nobis cogitationes
|
---|
[19] |
suggerat necesse est, idque serie meditandum, iniquissimam etiam sortem animi com-
|
---|
[20] |
positi et constantis tranquillitate aequiorem reddi; nec desunt solatia menti sedatac
|
---|
[21] |
vel ex ipsa consideratione ejus, quod vel fuit, vel esse possit acerbius; semperque
|
---|
[22] |
spes aliqua superest ad salutem iis, qui merguntur in undis, quae nulla iis est, quos
|
---|
[23] |
flamma coepit consumere. Vestra Dasilea, ut intelligo, suis etiam premitur afflicti-
|
---|
[24] |
onibus, orbata non ita pridem multis clarissimis luminibus suis, et nunc peste ve-
|
---|
[25] |
xata: hujus doloris sensus ad me quoque pertingit tum ex publica calamitate, qua
|
---|
[26] |
non leviter afficior, tum ex insperata morte amicissimi mihi viri Amandi Poloni, quo
|
---|
[27] |
erepto non minus amisisse videor academia vestra, dejectus spe, quae reducem ali-
|
---|
[28] |
quando et patriae inserviturum pollicebatur. "e autem, mi Zuingere, beneficio et
|
---|
[29] |
ornamento patriae ut multos in annos servari cupio, sic praecipue divinae custodiae
|
---|
[30] |
potentiam experiri praesenti discrimine. Fac ergo, amate, ut me quam primum laeto
|
---|
[31] |
de salute et incolumitate tua nuncio exhibeas, ut legendi saltem, si non scribendi
|
---|
[32] |
laetum argumentum mihi contingat. Vale diu et vive laetus. loss. V. Cl. Dec.
|
---|
[33] |
Konc. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 171v č. 74.
|
---|
[34] |
1715.
|
---|
[35] |
Jitffmu Frazimovi Tschernemblovi: o jednání na sněmu moravském v příčině nové smlouvy
|
---|
[36] |
uzavřené mezi Matyášem a Rudolfem. — Na Rosicích, 28. listopadu 1610.
|
---|
[37] |
Illustrissime Tschernemeli, etsi in calce responsi heri mihi a te allati aliarum
|
---|
[38] |
litterarum brevi huc mittendarum spem facias, ne tamen eas morbus uxoris, cui pro-
|
---|