EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

550 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

hanc, et si quod ex ea ortum fastidium, leniet illa ipsa ingenii tui facilitas, quae probe mihi perspecta remissiorem forsan me fecit in ista abrumpenda. Accipio autem et amplector lubens votum cum gratulatione annexa, quod principium epistolae tuae dedit, ratumque apud Deum esse, ipse precibus meis contendo, certus, eos demum rite et salutariter praeesse rebus, quibus ille ipse dum praeest, ita consilia et actiones eorum informat et dirigit, dirigendo promovet et promovendo felici tandem auspica- toque successu coronat. Difficilem provinciam suscepisse me tibi notissimum est, ad quam tuendam parum sane in nobis virium, facultates nullae, subsidia rara, incerta, invito (?) loco. In Deo potissimum auxilium, idem nisi oneri ferendo simul humeros supponere praestet, vel succumbam, vel statione deserta hostibus occupandam relin- quam. Tristissimus omnium fuit superioribus annis, nec procul ab interitu, patriae meae status, advenis et inquilinis ad praedam et libidinem expositae. Ad hunc erigendum et re- staurandum voluntate principis et ordinum admotus, tutiorem quidem aliquantulum et quietiorem reddidi et laetiorem non multo, praevalente, in quibus minime oportuerit, vetere odio, novae gratiae et memoria beneficii premente magis quam fovente. At quid? frustra hic eam rerum faciem, eam vicissitudinem fortunae expectem, quae perennis felicitatis aemula adversitatibus non eximat omnibus. Haec vita alias nobis cogitationes suggerat necesse est, idque serie meditandum, iniquissimam etiam sortem animi com- positi et constantis tranquillitate aequiorem reddi; nec desunt solatia menti sedatac vel ex ipsa consideratione ejus, quod vel fuit, vel esse possit acerbius; semperque spes aliqua superest ad salutem iis, qui merguntur in undis, quae nulla iis est, quos flamma coepit consumere. Vestra Dasilea, ut intelligo, suis etiam premitur afflicti- onibus, orbata non ita pridem multis clarissimis luminibus suis, et nunc peste ve- xata: hujus doloris sensus ad me quoque pertingit tum ex publica calamitate, qua non leviter afficior, tum ex insperata morte amicissimi mihi viri Amandi Poloni, quo erepto non minus amisisse videor academia vestra, dejectus spe, quae reducem ali- quando et patriae inserviturum pollicebatur. "e autem, mi Zuingere, beneficio et ornamento patriae ut multos in annos servari cupio, sic praecipue divinae custodiae potentiam experiri praesenti discrimine. Fac ergo, amate, ut me quam primum laeto de salute et incolumitate tua nuncio exhibeas, ut legendi saltem, si non scribendi laetum argumentum mihi contingat. Vale diu et vive laetus. loss. V. Cl. Dec. Konc. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 171v č. 74.

1715. Jitffmu Frazimovi Tschernemblovi: o jednání na sněmu moravském v příčině nové smlouvy uzavřené mezi Matyášem a Rudolfem. Na Rosicích, 28. listopadu 1610.

Illustrissime Tschernemeli, etsi in calce responsi heri mihi a te allati aliarum litterarum brevi huc mittendarum spem facias, ne tamen eas morbus uxoris, cui pro-



Text viewManuscript line view