[1] |
z roku 1610, 6.— 17. srpna. 531
|
---|
[2] |
animo precor omniaque mea studia et officia promptissime offero. Cum ex proximis
|
---|
[3] |
IDV** litteris ante pauculos dies mihi redditis nihil ad eun de actione Viennensi
|
---|
[4] |
tam a rege ipso quam aliunde perscribi acciperem, aequiore animo tuli, quod eodem
|
---|
[5] |
prorsus modo mecum agatur, cui toto, quo transactionis istud negotium viguit, tem-
|
---|
[6] |
pore ue gry [t. j. 790] quidem regio nomine fuit communicatum, imo, quod merito
|
---|
[7] |
mirandum mihi videtur, etiam iis, qui a provinciis hunc in finem delegati sunt, ut
|
---|
[8] |
regi tractanti adsint, et Viennae magno incommodo suo et sumptu nostro haerent,
|
---|
[9] |
in eadem nobiscum sunt condicione nec in maiori quam nos luce versantur, ita ut,
|
---|
[10] |
cum nullas vel perexiguas habeant in tractatione partes, nec ipsimet ad nos quid-
|
---|
[11] |
qüam referre possint, nec per nos participes facere illos, quorum maxime ista nosse
|
---|
[12] |
interest. labebit me itaque excusatum IDV*, quod nihil certi, nihil indubitati ad
|
---|
[13] |
eam perscribo; temere autem de rebus tantis quidquam affirmare nec moris mei est
|
---|
[14] |
nec, si esset, apud IDV*", cuius consilia firmis et minime dubiis documentis et argu-
|
---|
[15] |
mentis regi oportct, liceret.
|
---|
[16] |
Aiunt tamen quidam de cessione provinciarum nullam fieri amplius men-
|
---|
[17] |
tionem, sed loco earum — tributum appellem donumve, nescio — pecuniam certe
|
---|
[18] |
annuatim cum vini aliqua quantitate et boum numero ad sustentandam aulam cae-
|
---|
[19] |
saris conferendam esse, cuius existimationi praeterea laesae, ut putat, expeditione
|
---|
[20] |
in Dohemiam facta quibusdam rationibus csset prospiciendum et securitati consu-
|
---|
[21] |
lendum, ut cetera praeteream, ea praesertim, quae non tam nos quam domum ipsam
|
---|
[22] |
Austriacam propius contingunt. Mihi tamen de his non ita constat, ut comperta et
|
---|
[23] |
explorata pronunciare ausim, sed quia plerique existimant his condicionibus in
|
---|
[24] |
speciem saltem transactum iri visum est eas delibando saltem attingere tantisper,
|
---|
[25] |
dum certi aliquid nactus essem, quod DVI“ renuntiarem.
|
---|
[26] |
Utut vero se res habeat, publicus rumor est, cum rege quidem omnia com-
|
---|
[27] |
posita, assensum saltem caesaris, quo rata illà habeat, requiri, ad quem impetrandum
|
---|
[28] |
principes Pragam redituros ct ad iter celerius conficiendum equis dispositis usuros
|
---|
[29] |
esse, quin etiam iussus sum regis nomine comites transeuntibus provinciam adjungere,
|
---|
[30] |
qui exceptos honorifice laute. per hospitia haberent ct ad fines Dohemiae deducerent.
|
---|
[31] |
Interim tamen, dum Viennae ista disceptantur, per universas caesaris pro-
|
---|
[32] |
vincias habentur delectus, solo excepto regno Bohemiae, in quo nihilominus alieno
|
---|
[33] |
sub nomine palam tamen consceribitur miles; et sanc nisi rei pecuniariae angustia,
|
---|
[34] |
quam magnam esse audio, cohiberet partem adversam, nescio, an non in sinu iam
|
---|
[35] |
haberemus eos, quos seusim hactenus appropinquantes conspeximus. Multum ad se-
|
---|
[36] |
curitatem nostram et periculum, quod à Teschinensi impendebat, avertendum facit
|
---|
[37] |
generosa Silesiorum deliberatio, qui ad eiiciendum militem externum proprium non
|
---|
[38] |
parvo numero conduxerunt. lLgo quoque ex equitatu nostro quingentos ad conter-
|
---|
[39] |
67*
|
---|