EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1610, 6. 17. srpna. 531

animo precor omniaque mea studia et officia promptissime offero. Cum ex proximis IDV** litteris ante pauculos dies mihi redditis nihil ad eun de actione Viennensi tam a rege ipso quam aliunde perscribi acciperem, aequiore animo tuli, quod eodem prorsus modo mecum agatur, cui toto, quo transactionis istud negotium viguit, tem- pore ue gry [t. j. 790] quidem regio nomine fuit communicatum, imo, quod merito mirandum mihi videtur, etiam iis, qui a provinciis hunc in finem delegati sunt, ut regi tractanti adsint, et Viennae magno incommodo suo et sumptu nostro haerent, in eadem nobiscum sunt condicione nec in maiori quam nos luce versantur, ita ut, cum nullas vel perexiguas habeant in tractatione partes, nec ipsimet ad nos quid- qüam referre possint, nec per nos participes facere illos, quorum maxime ista nosse interest. labebit me itaque excusatum IDV*, quod nihil certi, nihil indubitati ad eam perscribo; temere autem de rebus tantis quidquam affirmare nec moris mei est nec, si esset, apud IDV*", cuius consilia firmis et minime dubiis documentis et argu- mentis regi oportct, liceret.

Aiunt tamen quidam de cessione provinciarum nullam fieri amplius men- tionem, sed loco earum tributum appellem donumve, nescio pecuniam certe annuatim cum vini aliqua quantitate et boum numero ad sustentandam aulam cae- saris conferendam esse, cuius existimationi praeterea laesae, ut putat, expeditione in Dohemiam facta quibusdam rationibus csset prospiciendum et securitati consu- lendum, ut cetera praeteream, ea praesertim, quae non tam nos quam domum ipsam Austriacam propius contingunt. Mihi tamen de his non ita constat, ut comperta et explorata pronunciare ausim, sed quia plerique existimant his condicionibus in speciem saltem transactum iri visum est eas delibando saltem attingere tantisper, dum certi aliquid nactus essem, quod DVI renuntiarem.

Utut vero se res habeat, publicus rumor est, cum rege quidem omnia com- posita, assensum saltem caesaris, quo rata illà habeat, requiri, ad quem impetrandum principes Pragam redituros ct ad iter celerius conficiendum equis dispositis usuros esse, quin etiam iussus sum regis nomine comites transeuntibus provinciam adjungere, qui exceptos honorifice laute. per hospitia haberent ct ad fines Dohemiae deducerent.

Interim tamen, dum Viennae ista disceptantur, per universas caesaris pro- vincias habentur delectus, solo excepto regno Bohemiae, in quo nihilominus alieno sub nomine palam tamen consceribitur miles; et sanc nisi rei pecuniariae angustia, quam magnam esse audio, cohiberet partem adversam, nescio, an non in sinu iam haberemus eos, quos seusim hactenus appropinquantes conspeximus. Multum ad se- curitatem nostram et periculum, quod à Teschinensi impendebat, avertendum facit generosa Silesiorum deliberatio, qui ad eiiciendum militem externum proprium non parvo numero conduxerunt. lLgo quoque ex equitatu nostro quingentos ad conter-

67*



Text viewManuscript line view