EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1610, 9. července. 517

[2]
de causa, ut certi aliquid ex colloquio familiari. quando ista melius coram quam
[3]
per litteras expediuntur, quid nobis tandem certi de auxiliis vestris sperandum esset
[4]
et quomodo militia vestra se haberet, quae denique ad resistendum suppeterent vi-
[5]
res, perdisceret. Quantopere enim vestri apparatus a quibusdam ad faciendam vobis
[6]
invidiam extenuentur apud nos, intellexisti ex meis proximis, quibus ut esset, quod
[7]
opponerem, atque exspectationem; quam ordiues de vobis semel conceptam retinuera[n]t
[8]
hactenus, rumoribus his vilescentem et tabescentem sustinerem, omnino necessarium
[9]
existimavi, ut certi aliquid ex te per ipsum cognosceren, quod obtrectatoribus a me
[10]
regeri posset. Operae pretium itaque facies, si eum vel me potius per illum de
[11]
omuibus edocueris, utque id ipsum ab aliis ex vestris diligenter praestetur, perfeceris.

[12]
Profectio mea. Viennam, quo litteris regiis, antequam legati Praga rediissent,
[13]
solicite evocatus fui, irrita facta est, non quidem prohibitione manifesta, sed per
[14]
concessam mihi domi manendi potestatem occulta; quam ego libentissime amplexus
[15]
sum, ut qui a nulla re adeo abhorream, quam a frequenti istius aulae consuetudine,
[16]
quamvis autem, dum adhuc eundum mihi Viennam fore existimarem, adventum tuum
[17]
ad urbem vel propiorem saltem accessum desideraverim; cum tamen consilio mutato
[18]
domi me contincam, desino te urgere, ni forte vel in propria cupiditate vel, ut
[19]
gratiticeris Hodicio nostro, ad iter istud ipsemet inclines; malim tamen, mihi potius
[20]
locum designes medio inter Schurtbergam *). et. Hossieium itinere, quo ad condictum
[21]
diem ambo conveniremus de patria tuenda, quam malis adversariorum artibus in
[22]
peius ruere. video, rationem inituri.

[23]
Caesar, dum. nostri. Viennenses pacem. et. omnia tuta somniant, arma, pecu-
[24]
nias, militem, quam maxime potest. diligenter expedire non desinit, primoribus e Do-
[25]
hemis in suam sententiam pertractis, reliquis tanto terrore iniecto, ut inopes con-
[26]
silii, elingues et exanimes propemodum, ut fertur, per regnum vagentur. Mone ele-
[27]
ctorem. palatinum, ut. diligentiam adhibeat in retinendis in fide Norimbergensibus et
[28]
Ulmensibus, nam et illi hoe. principum. conventu perculsi novis blauditiis aulae lra-
[29]
gensis. gratiam captant. Davarum quoque attentius observet, quem caesar summuni
[30]
exercitus ducem. dixit, attributa illi in eos, qui minus dictis audientes fuerint, animad-
[31]
vertendi potestate.

[32]
Si quid rescribere volueris, potius proprio tabellario deferendum trade, nam
[33]
hic, cum quo ut de arcanis nihil agas suadeo, Lincium perget et forsan ad fines
[34]
usque. Davariae, Vale. illustrissime. baro, et mihi in mutuo. amore responde. Rossicii
[35]
VII. Idus Jul. 1610.

[36]
Opis v knib. Bludov. VI—3881 fol. 163 6. 40. | *) Cti : Seliwertherg, Schwerdberg, méstecko v Horních
[37]
Rakonsich.


Text viewFacsimile