EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1610, 9. července. 517

de causa, ut certi aliquid ex colloquio familiari. quando ista melius coram quam per litteras expediuntur, quid nobis tandem certi de auxiliis vestris sperandum esset et quomodo militia vestra se haberet, quae denique ad resistendum suppeterent vi- res, perdisceret. Quantopere enim vestri apparatus a quibusdam ad faciendam vobis invidiam extenuentur apud nos, intellexisti ex meis proximis, quibus ut esset, quod opponerem, atque exspectationem; quam ordiues de vobis semel conceptam retinuera[n]t hactenus, rumoribus his vilescentem et tabescentem sustinerem, omnino necessarium existimavi, ut certi aliquid ex te per ipsum cognosceren, quod obtrectatoribus a me regeri posset. Operae pretium itaque facies, si eum vel me potius per illum de omuibus edocueris, utque id ipsum ab aliis ex vestris diligenter praestetur, perfeceris.

Profectio mea. Viennam, quo litteris regiis, antequam legati Praga rediissent, solicite evocatus fui, irrita facta est, non quidem prohibitione manifesta, sed per concessam mihi domi manendi potestatem occulta; quam ego libentissime amplexus sum, ut qui a nulla re adeo abhorream, quam a frequenti istius aulae consuetudine, quamvis autem, dum adhuc eundum mihi Viennam fore existimarem, adventum tuum ad urbem vel propiorem saltem accessum desideraverim; cum tamen consilio mutato domi me contincam, desino te urgere, ni forte vel in propria cupiditate vel, ut gratiticeris Hodicio nostro, ad iter istud ipsemet inclines; malim tamen, mihi potius locum designes medio inter Schurtbergam *). et. Hossieium itinere, quo ad condictum diem ambo conveniremus de patria tuenda, quam malis adversariorum artibus in peius ruere. video, rationem inituri.

Caesar, dum. nostri. Viennenses pacem. et. omnia tuta somniant, arma, pecu- nias, militem, quam maxime potest. diligenter expedire non desinit, primoribus e Do- hemis in suam sententiam pertractis, reliquis tanto terrore iniecto, ut inopes con- silii, elingues et exanimes propemodum, ut fertur, per regnum vagentur. Mone ele- ctorem. palatinum, ut. diligentiam adhibeat in retinendis in fide Norimbergensibus et Ulmensibus, nam et illi hoe. principum. conventu perculsi novis blauditiis aulae lra- gensis. gratiam captant. Davarum quoque attentius observet, quem caesar summuni exercitus ducem. dixit, attributa illi in eos, qui minus dictis audientes fuerint, animad- vertendi potestate.

Si quid rescribere volueris, potius proprio tabellario deferendum trade, nam hic, cum quo ut de arcanis nihil agas suadeo, Lincium perget et forsan ad fines usque. Davariae, Vale. illustrissime. baro, et mihi in mutuo. amore responde. Rossicii VII. Idus Jul. 1610.

Opis v knib. Bludov. VI—3881 fol. 163 6. 40. | *) Cti : Seliwertherg, Schwerdberg, méstecko v Horních Rakonsich.



Text viewManuscript line view