EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1610, 1.—14. června. 509

[2]
tamen geram jubenti, ut par est, donec amplius, quid me velit, intelligam. In co
[3]
congressu spero me illi persuasisse, ut amicitiam, quam principes Germaniae per
[4]
electorem palatinum illi offerunt, aleret. Iussit me cogitare et re expensa proponere,
[5]
quem potissimum ad eos mutuo conciliandos et testandae benevolentiae gratia able-
[6]
garet. Habebam in promptu, guos nominarem ; ne tamen res ex composito videretur
[7]
agi, compressi me et facturum recepi. Constitui vero, ut tua, vel Tschernemelii, vel
[8]
Helmerti Jörgeri, vel Bernhardi Puchamii opera uteretur, dare consilium, cum vix
[9]
alios habet ad eam rem aptiores. Vespere cum eum in viridario urbi vicino obambu-
[10]
lantem comitarer, plures accepit fasciculos literarum; in iis videbar mihi manum
[11]
illus agnoscere, quem ex frequenti inscriptione earum, quas ad me dare soles, ab
[12]
epistolis tibi esse conjicio. Nolui tamen inquirere curiosius, a quo essent, cum animad-
[13]
verterem operam dare, qui circa eum sunt. ut me pleraque lateant. A te resposum
[14]
expecto ad meas, quas per agnatum meum Kl. hujus mensis ad te dedi; optarem
[15]
quidem, si fieri possit, ut te quam citissime cum sociis Praga expedires; si tamen
[16]
longior mora isthie facienda sit, ut me de progressu et expectatione exitus legati-
[17]
onis vestrae quam saepissime reddas certiorem, cupio. À Tschernemelio nostro ta-
[18]
bellarius hic est, sed ad me nullas habet; meas vero ad illum est ablaturus. Adve-
[19]
cturus sum illi versionem responsi lingua paterna a nostris ordinibus ad clectorem
[20]
palatinum dati, moneboque, ut ipse cum percurrisset, tibi quoque perlegendum exhi-
[21]
beret. Indicium autem tuum de co non exquiro, cum sat mihi constet, non tibi pro-
[22]
batum iri. Vale, illustrissime baro, et me in tui amore pergere gnaviter certus esto.
[23]
VI. Id. Junii (1610]. Viennae. Tui observantissimus et amantissimus.
[24]
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 163 č. 34. *) Původně: Caesaris.

[25]
1671.

[26]
Hraběti Jiřímu Thurzovi: posílá k nahlédnutí dopis falckrabete Rýnského; pokládá za nutno,
[27]
aby zabráněno bylo císaři vésti válku s Turky; Morava chce věrně státi při Matiášovi. Na
[28]
Rosicích 14. června 1610.

[29]
Illustrissime, spectabilis et magnifice domine. domine et amice instar fratris
[30]
singulari amore et honore mihi semper colende. Ut IDV** diu bene sit ct meum
[31]
erga ipsam studium officiorumque praestandorum desiderium magis magisque eniteat,
[32]
ex animo opto. Occasionem scribendi ad DVI"*" praebent mihi litterae serenissimi
[33]
electoris palatini non ita pridem ad me datae et adiunctum illis epistolae ad DVI*" no-
[34]
mine ipsius exaratae exemplum, quid queratur, quem incuset, quid velit; cum ista
[35]
omnia ex perlectione ipsa litterarum, quas ad IDV?" pervenisse iam minime sum du-
[36]
bius, pateant, nolo molestus esse in iis commemorandis; vera tamen esse, ut infitiari
[37]
possum minime, ita aequissimum esse, quod postulat, nemo sanae mentis negabit.
[38]
Paci imperii et securitati Hungariae regni una cum unitis provinciis prospectum


Text viewFacsimile