EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1610, 1.—14. června. 509

tamen geram jubenti, ut par est, donec amplius, quid me velit, intelligam. In co congressu spero me illi persuasisse, ut amicitiam, quam principes Germaniae per electorem palatinum illi offerunt, aleret. Iussit me cogitare et re expensa proponere, quem potissimum ad eos mutuo conciliandos et testandae benevolentiae gratia able- garet. Habebam in promptu, guos nominarem ; ne tamen res ex composito videretur agi, compressi me et facturum recepi. Constitui vero, ut tua, vel Tschernemelii, vel Helmerti Jörgeri, vel Bernhardi Puchamii opera uteretur, dare consilium, cum vix alios habet ad eam rem aptiores. Vespere cum eum in viridario urbi vicino obambu- lantem comitarer, plures accepit fasciculos literarum; in iis videbar mihi manum illus agnoscere, quem ex frequenti inscriptione earum, quas ad me dare soles, ab epistolis tibi esse conjicio. Nolui tamen inquirere curiosius, a quo essent, cum animad- verterem operam dare, qui circa eum sunt. ut me pleraque lateant. A te resposum expecto ad meas, quas per agnatum meum Kl. hujus mensis ad te dedi; optarem quidem, si fieri possit, ut te quam citissime cum sociis Praga expedires; si tamen longior mora isthie facienda sit, ut me de progressu et expectatione exitus legati- onis vestrae quam saepissime reddas certiorem, cupio. À Tschernemelio nostro ta- bellarius hic est, sed ad me nullas habet; meas vero ad illum est ablaturus. Adve- cturus sum illi versionem responsi lingua paterna a nostris ordinibus ad clectorem palatinum dati, moneboque, ut ipse cum percurrisset, tibi quoque perlegendum exhi- beret. Indicium autem tuum de co non exquiro, cum sat mihi constet, non tibi pro- batum iri. Vale, illustrissime baro, et me in tui amore pergere gnaviter certus esto. VI. Id. Junii (1610]. Viennae. Tui observantissimus et amantissimus. Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 163 č. 34. *) Původně: Caesaris.

1671.

Hraběti Jiřímu Thurzovi: posílá k nahlédnutí dopis falckrabete Rýnského; pokládá za nutno, aby zabráněno bylo císaři vésti válku s Turky; Morava chce věrně státi při Matiášovi. Na Rosicích 14. června 1610.

Illustrissime, spectabilis et magnifice domine. domine et amice instar fratris singulari amore et honore mihi semper colende. Ut IDV** diu bene sit ct meum erga ipsam studium officiorumque praestandorum desiderium magis magisque eniteat, ex animo opto. Occasionem scribendi ad DVI"*" praebent mihi litterae serenissimi electoris palatini non ita pridem ad me datae et adiunctum illis epistolae ad DVI*" no- mine ipsius exaratae exemplum, quid queratur, quem incuset, quid velit; cum ista omnia ex perlectione ipsa litterarum, quas ad IDV?" pervenisse iam minime sum du- bius, pateant, nolo molestus esse in iis commemorandis; vera tamen esse, ut infitiari possum minime, ita aequissimum esse, quod postulat, nemo sanae mentis negabit. Paci imperii et securitati Hungariae regni una cum unitis provinciis prospectum



Text viewManuscript line view