EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
488 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

[2]
auxilia nobis speranda sint, edoceri a te cupio; scripsissem ea de re ad ordines,
[3]
prout ad status Austriae Inferioris factum, sed quia ignarus, num extra ordinem
[4]
vobis convenire liceat, ignarus etiam, utrum comitia apud vos habeantur nunc nec ne,
[5]
distuli rem, dum a te, quid opus facto esset, didicissem. Responsum itaque quam
[6]
primum expecto, nisi iniuriam tabellarii tui ulcisci velis.

[7]
Ego cras Viennam Deo duce redibo, non equidem vocatus a rege, sed venia
[8]
ab ipso impetrata, ut illic marchionem nostrum Brandenburgicum, qui me per litteras
[9]
ad se invitavit, convenirem. Ab Anhaltino num quid acceperis, cognoscere aveo.
[10]
Rosenbergium nostrum ad eum et palatinum electorem profectionem meditari intelligo.
[11]
Consilia ista sunt Hockii, quae bonum senem aliquando evertent, ni cautius egerit.
[12]
Vale, illustrissime baro, et me ama. Rossicii Idibus Martii 1610. Tui semper stu-
[13]
diosissimus et observantissimus.

[14]
Opis v knih. Blud. 3881 fol. 158 . 12.

[15]
1619.
[16]
Starhembergovi: Moravané najali vojsko; Rakušané projevují málo ostražitosti, v okolí
[17]
Řezna a Pasova sbírá se nepřátelské vojsko; Čechové spoléhají úplně v mír; Slezané jsou
[18]
opatrnější, majíce podezření proti vévodovi Těšínskému, který nedávno přešel ke straně pa-
[19]
pežské. (Ch.) Na Rosicích 16. března 1610.

[20]
(Dno Riccardo baroni Starrhembergio.) Illustrissime domine. Ad regem intra
[21]
pauculas horas discessuro atque interim iis negociis, quae per absentiam meam
[22]
confici oportet, disponendis occupato etsi prolixius scribere non licet, attamen ut ne
[23]
hic meus subditus, quem tabellario illustrissimi Tschernemelii nostri adjunxi, absque
[24]
meis ad te literis in patriam tuam penetraret, paucis tantum significare volui, valere
[25]
me et meos Dei beneficio sat recte, idque ipsum de te et tuis sperare precarique
[26]
vobis ex animo. Quietem nostram turbat denuo ille, qui debuerat minime; cui ut
[27]
esset in promptu quod opponeremus, si vim vel insidias moliretur, non exiguam mi-
[28]
litum manum comparavimus. Aegre id illum habet, ac proinde ad fraudes se con-
[29]
vertit, dumque bellum totis viribus apparat, pacis tamen simulatione miscet et enervat
[30]
multos. At vos, ut audio, securi nihil vobis cavetis a copiis, quae circa Ratisbonam
[31]
et Passoviam, ut refertur ad nos, consederunt; ego vero, quo pacto hostibus adeo
[32]
vicinis metu periculi carere possitis inermes, non intelligo. Etsi enim, cum Viennae
[33]
nuper essem, intellexerim ex Tschernemelio, situi et domesticae militiae multum vos
[34]
confidere; ut tamen id satis sit ad vim sustinendam nedum repellendam, si cum ra-
[35]
tione adhibita fuerit, ego quidem dubito; dumque rem exactius pondero, haereo his
[36]
quodam modo, ne, quod res est, negem; dum ab altera parte concurrentes undique
[37]
nuncii et de conatu hostili nos praemonentes, ab altera circumspecta vestra et
[38]
accurata in tuenda salute diligentia, quae rebus adeo turbatis tam tranquillas cogi-


Text viewFacsimile