EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

488 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

auxilia nobis speranda sint, edoceri a te cupio; scripsissem ea de re ad ordines, prout ad status Austriae Inferioris factum, sed quia ignarus, num extra ordinem vobis convenire liceat, ignarus etiam, utrum comitia apud vos habeantur nunc nec ne, distuli rem, dum a te, quid opus facto esset, didicissem. Responsum itaque quam primum expecto, nisi iniuriam tabellarii tui ulcisci velis.

Ego cras Viennam Deo duce redibo, non equidem vocatus a rege, sed venia ab ipso impetrata, ut illic marchionem nostrum Brandenburgicum, qui me per litteras ad se invitavit, convenirem. Ab Anhaltino num quid acceperis, cognoscere aveo. Rosenbergium nostrum ad eum et palatinum electorem profectionem meditari intelligo. Consilia ista sunt Hockii, quae bonum senem aliquando evertent, ni cautius egerit. Vale, illustrissime baro, et me ama. Rossicii Idibus Martii 1610. Tui semper stu- diosissimus et observantissimus.

Opis v knih. Blud. 3881 fol. 158 . 12.

1619. Starhembergovi: Moravané najali vojsko; Rakušané projevují málo ostražitosti, v okolí Řezna a Pasova sbírá se nepřátelské vojsko; Čechové spoléhají úplně v mír; Slezané jsou opatrnější, majíce podezření proti vévodovi Těšínskému, který nedávno přešel ke straně pa- pežské. (Ch.) Na Rosicích 16. března 1610.

(Dno Riccardo baroni Starrhembergio.) Illustrissime domine. Ad regem intra pauculas horas discessuro atque interim iis negociis, quae per absentiam meam confici oportet, disponendis occupato etsi prolixius scribere non licet, attamen ut ne hic meus subditus, quem tabellario illustrissimi Tschernemelii nostri adjunxi, absque meis ad te literis in patriam tuam penetraret, paucis tantum significare volui, valere me et meos Dei beneficio sat recte, idque ipsum de te et tuis sperare precarique vobis ex animo. Quietem nostram turbat denuo ille, qui debuerat minime; cui ut esset in promptu quod opponeremus, si vim vel insidias moliretur, non exiguam mi- litum manum comparavimus. Aegre id illum habet, ac proinde ad fraudes se con- vertit, dumque bellum totis viribus apparat, pacis tamen simulatione miscet et enervat multos. At vos, ut audio, securi nihil vobis cavetis a copiis, quae circa Ratisbonam et Passoviam, ut refertur ad nos, consederunt; ego vero, quo pacto hostibus adeo vicinis metu periculi carere possitis inermes, non intelligo. Etsi enim, cum Viennae nuper essem, intellexerim ex Tschernemelio, situi et domesticae militiae multum vos confidere; ut tamen id satis sit ad vim sustinendam nedum repellendam, si cum ra- tione adhibita fuerit, ego quidem dubito; dumque rem exactius pondero, haereo his quodam modo, ne, quod res est, negem; dum ab altera parte concurrentes undique nuncii et de conatu hostili nos praemonentes, ab altera circumspecta vestra et accurata in tuenda salute diligentia, quae rebus adeo turbatis tam tranquillas cogi-



Text viewManuscript line view