[1] |
z roku 1610, 3. února. 479"
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
Hraběti Jiřímu Thursovi: že se u něho zastaví poslové moravští do Vídně vypravení; děkuje
|
---|
[4] |
mu, že dal konfederaci Uhrů s Moravany a Rakušany vepsati do desk; o některých věcech
|
---|
[5] |
sporných, o nichž bude jednáno na sněmě moravském, a j. — Na Rosicích 3. února 1610.
|
---|
[6] |
(Domino Georgio Turzo comiti. Illustrissime, spectabilis ac magnifice do-
|
---|
[7] |
mine, domine et frater summo mihi studio et observantia colende, ut IDV* diu
|
---|
[8] |
valeat et officiis meis locus aliquis apud eam sit, ex animo opto. Quid impediat,
|
---|
[9] |
quo minus ex sententia IDV?* Viennam proficisci possim, et quae ratio mihi aptissima
|
---|
[10] |
videatur congressui nostro alibi designando, non dubito a domino Tschernemelio,
|
---|
[11] |
communi amico nostro, in reditu edoctam esse IDV?"; cuius mentem dum ut intel-
|
---|
[12] |
ligam expecto, domi me tantisper continebo, ne, si litterae unius vel alterius per
|
---|
[13] |
absentiam meam huc deferantur, tardius de voluntate vestra fiam certior. Interim
|
---|
[14] |
legati nostri, quos Austriacis postulantibus concessimus, inter alia mandata, quae
|
---|
[15] |
Viennam deferunt, hoc habent, ut omnia cum IDV* conferant, consilio ipsius utantur
|
---|
[16] |
et communi opera et labore confoederatorum nostrorum afflictis rebus. subveniant;
|
---|
[17] |
nec dubium mihi facio, quin ab IDV* auditi iam pro desiderio nostro fuerint et in
|
---|
[18] |
suscipiendo negotio commisso habuerint adiutorem. Magno beneficio et se et subiectas
|
---|
[19] |
provincias afficiet Sua Majestas. si consiliis sanis obsequi et potius fidei et bene-
|
---|
[20] |
volentiac tot amplissimorum virorum, quorum plenà habet regna et dominia sua,
|
---|
[21] |
quam cupiditati paucorum quorundam, qui omnem autoritatem dum ad se solos
|
---|
[22] |
trahunt, potestatem regiam a principe in se derivant, [se ?] committere voluerit. Multum
|
---|
[23] |
hie posse IDV*" nemo non vidct, tum ratione dignitatis, qua merito suo ornata et
|
---|
[24] |
armata est, tum quod fidem suam, dum Hungaria fere tota in alteram partem seces-
|
---|
[25] |
sisset, plus satis domui Austriacae probaverit. Utendum itaque est occasione, non
|
---|
[26] |
negligenda salus regis, etiam si ipse pravis opinionibus seductus posthabere illam
|
---|
[27] |
quodam modo videatur; nam illo salvo omnia nostra salva sunt, nulla autem spes
|
---|
[28] |
incolumitatis in ipsius interitu, qui tanto magis est praecavendus a nobis, quanto
|
---|
[29] |
illum niagis procurant et promovent. a quibus hoc tempore obsidetur.
|
---|
[30] |
Quod porro IDV? confoederationem inter provincias unitas initam tabulis
|
---|
[31] |
regni inscribi ex officio suo curaverit, gratum habuerunt proceres nostri, qui ipsi
|
---|
[32] |
inde à reditu nostro ex Dohemia consentientibus ordinibus eam privilegiis provinciae
|
---|
[33] |
inferri et apponi voluerunt. Dominus Popelius, cum quo, quod inhibere rem voluerit,
|
---|
[34] |
actum est, nihil aliud a se vel dictum vel factum affirmavit, quam contestationem
|
---|
[35] |
solam interpositam, ne in detrimentum provinciae huius cederet, quod insciis et non
|
---|
[36] |
poscentibus ordinibus nostris tentabatur. Accepta quidem est excusatio, sed praesente
|
---|
[37] |
illo mihi iniunctum, ut eo nomine gratias IDV** agerem; quod eo libentius praesto,
|
---|
[38] |
quia rem ad conservationem harum provinciarum ct stabiliendum co magis con-
|
---|
[39] |
sensum mutuun et amorem pertinere intelligo.
|
---|