EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1610, 3. února. 479"

1610.

Hraběti Jiřímu Thursovi: že se u něho zastaví poslové moravští do Vídně vypravení; děkuje mu, že dal konfederaci Uhrů s Moravany a Rakušany vepsati do desk; o některých věcech sporných, o nichž bude jednáno na sněmě moravském, a j. Na Rosicích 3. února 1610.

(Domino Georgio Turzo comiti. Illustrissime, spectabilis ac magnifice do- mine, domine et frater summo mihi studio et observantia colende, ut IDV* diu valeat et officiis meis locus aliquis apud eam sit, ex animo opto. Quid impediat, quo minus ex sententia IDV?* Viennam proficisci possim, et quae ratio mihi aptissima videatur congressui nostro alibi designando, non dubito a domino Tschernemelio, communi amico nostro, in reditu edoctam esse IDV?"; cuius mentem dum ut intel- ligam expecto, domi me tantisper continebo, ne, si litterae unius vel alterius per absentiam meam huc deferantur, tardius de voluntate vestra fiam certior. Interim legati nostri, quos Austriacis postulantibus concessimus, inter alia mandata, quae Viennam deferunt, hoc habent, ut omnia cum IDV* conferant, consilio ipsius utantur et communi opera et labore confoederatorum nostrorum afflictis rebus. subveniant; nec dubium mihi facio, quin ab IDV* auditi iam pro desiderio nostro fuerint et in suscipiendo negotio commisso habuerint adiutorem. Magno beneficio et se et subiectas provincias afficiet Sua Majestas. si consiliis sanis obsequi et potius fidei et bene- volentiac tot amplissimorum virorum, quorum plenà habet regna et dominia sua, quam cupiditati paucorum quorundam, qui omnem autoritatem dum ad se solos trahunt, potestatem regiam a principe in se derivant, [se ?] committere voluerit. Multum hie posse IDV*" nemo non vidct, tum ratione dignitatis, qua merito suo ornata et armata est, tum quod fidem suam, dum Hungaria fere tota in alteram partem seces- sisset, plus satis domui Austriacae probaverit. Utendum itaque est occasione, non negligenda salus regis, etiam si ipse pravis opinionibus seductus posthabere illam quodam modo videatur; nam illo salvo omnia nostra salva sunt, nulla autem spes incolumitatis in ipsius interitu, qui tanto magis est praecavendus a nobis, quanto illum niagis procurant et promovent. a quibus hoc tempore obsidetur.

Quod porro IDV? confoederationem inter provincias unitas initam tabulis regni inscribi ex officio suo curaverit, gratum habuerunt proceres nostri, qui ipsi inde à reditu nostro ex Dohemia consentientibus ordinibus eam privilegiis provinciae inferri et apponi voluerunt. Dominus Popelius, cum quo, quod inhibere rem voluerit, actum est, nihil aliud a se vel dictum vel factum affirmavit, quam contestationem solam interpositam, ne in detrimentum provinciae huius cederet, quod insciis et non poscentibus ordinibus nostris tentabatur. Accepta quidem est excusatio, sed praesente illo mihi iniunctum, ut eo nomine gratias IDV** agerem; quod eo libentius praesto, quia rem ad conservationem harum provinciarum ct stabiliendum co magis con- sensum mutuun et amorem pertinere intelligo.



Text viewManuscript line view