[1] |
z roku 1609, 3.—6. prosince. 467
|
---|
[2] |
odsouzen k tortuře, ale její vykonání bylo z rozkazu císaře a krále odloženo. — V Brně
|
---|
[3] |
|
---|
[4] |
(Riceardo Starrembergio Baroni.) Etsi, illustrissime Baro, dum tabeHarium
|
---|
[5] |
hunc ad te ablego, isthuc potissimum respicio, ne amor noster mutuus assucto suo
|
---|
[6] |
alimento careat, et imbecillitas, si quae hoc loco esse potest, memoriae nostrac per
|
---|
[7] |
hoc auxilium sublevetur: est tamen peculiaris causa ad te scribendi haec, quod in-
|
---|
[8] |
tellicam, ordines Austriae Evangelicos, licet adhuc obscuris et tenuibus initiis, denuo
|
---|
[9] |
tamen in caesarem inclinare. Rumor hic ad ipsius usque regis aures pertigit. Scripsit
|
---|
[10] |
ad me ea de re non ita pridem apertis verbis, cum hac accessione, nos quoque cum
|
---|
[11] |
ilis, quodsi postulatis eorum nimis assentiretur, in novum dóminum consensisse.
|
---|
[12] |
Rescripsi, quod res est, non dissimulatis causis huiusmodi auditionum, fidem tamen
|
---|
[13] |
nostram, imo etiam vestram, reflexo in adversarios cavillo, a suspicione, ut quidem
|
---|
[14] |
mea fuit opinio, liberans. Quamvis autem regi id persuasisse me credo, nullum
|
---|
[15] |
nostrum ab co defectionem cogitare: quod tamen nimis propensis auribus caesaris
|
---|
[16] |
nomen non semel a quibusdam, postquam haec dissidia inter vos ct regem vertunt,
|
---|
[17] |
arreptum, et audivi et sensi ipsemet, vix mihi persuadeo sermonem hunc ita te-
|
---|
[18] |
mere disseminatum, ut non alicunde veram originem duceret. Cum vero non essct
|
---|
[19] |
consultum, ejusmodi quid vos periclitari, quod distrahendae conjunctioui nostrae occa-
|
---|
[20] |
sionem daret, monitum et rogatum te magnopere pro amicitia nostra volui, ne te
|
---|
[21] |
ejusmodi consiliis, si quis ca proposuisset, implicari patereris, per quae necesse esset,
|
---|
[22] |
exitu infelici et vos et alios ad seram poenitentiam retrahi. Non desunt opportuniora
|
---|
[23] |
remedia, quibus curare morbum hunc communem possimus, dummodo sedatis animis
|
---|
[24] |
justum tempus adhibendorum medicamentorum praestolemur.
|
---|
[25] |
Accidit autem ad hanc causam etiam alia, ut nimirum, quem successum actio
|
---|
[26] |
Nicolai Sarcandri, decani Opaviensis, de quo ad te superiore aestate nonnulla, ab
|
---|
[27] |
eo tempore habuerit, facerem te certiorem. Habuit eum, postquam scelus ipsius re-
|
---|
[28] |
tectum est, in carcere (si tamen carcer dici meretur habitatio commoda et locus
|
---|
[29] |
accessui recessuique libere patens, uno saltem vel altero custode ad speciem magis,
|
---|
[30] |
quam ad formidinem stipatus) ad initium usque mensis praeterit, cardinalis, adductum
|
---|
[31] |
postea huc, accusari voluit; nee mora accusatus. Datum ei crimini, quod seditionem
|
---|
[32] |
excitare voluisset, turbare pacem publicam, principes fratres denuo inter se commit-
|
---|
[33] |
tere. Productae literae ad Felicem, monachum Opaviensem, quibus ducem Teschi-
|
---|
[34] |
nensem moneri voluit, ut Moraviam armatus ingrederetur, inde ad alios minus dicto
|
---|
[35] |
obsequentes procederet. Productae etiam aliae, quibus Drabanskium.detectae conspi-
|
---|
[36] |
rationis graviter aceusat; producta, quae in examine sponte adversus eum protulit
|
---|
[37] |
praetor urbanus Oppaviensis; ipsius etiam voluntaria confessio prolata: quae ommia
|
---|
[38] |
partim agnovit, sed religionis zelo excusavit, partim negando refellere conatus est.
|
---|
[39] |
Verum cum probationibus et clarissimis et certissimis convinceretur, damnatus est
|
---|
[40] |
59*
|
---|