EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1609, 3.—6. prosince. 467

odsouzen k tortuře, ale její vykonání bylo z rozkazu císaře a krále odloženo. V Brně 6. prosince 1609.

(Riceardo Starrembergio Baroni.) Etsi, illustrissime Baro, dum tabeHarium hunc ad te ablego, isthuc potissimum respicio, ne amor noster mutuus assucto suo alimento careat, et imbecillitas, si quae hoc loco esse potest, memoriae nostrac per hoc auxilium sublevetur: est tamen peculiaris causa ad te scribendi haec, quod in- tellicam, ordines Austriae Evangelicos, licet adhuc obscuris et tenuibus initiis, denuo tamen in caesarem inclinare. Rumor hic ad ipsius usque regis aures pertigit. Scripsit ad me ea de re non ita pridem apertis verbis, cum hac accessione, nos quoque cum ilis, quodsi postulatis eorum nimis assentiretur, in novum dóminum consensisse. Rescripsi, quod res est, non dissimulatis causis huiusmodi auditionum, fidem tamen nostram, imo etiam vestram, reflexo in adversarios cavillo, a suspicione, ut quidem mea fuit opinio, liberans. Quamvis autem regi id persuasisse me credo, nullum nostrum ab co defectionem cogitare: quod tamen nimis propensis auribus caesaris nomen non semel a quibusdam, postquam haec dissidia inter vos ct regem vertunt, arreptum, et audivi et sensi ipsemet, vix mihi persuadeo sermonem hunc ita te- mere disseminatum, ut non alicunde veram originem duceret. Cum vero non essct consultum, ejusmodi quid vos periclitari, quod distrahendae conjunctioui nostrae occa- sionem daret, monitum et rogatum te magnopere pro amicitia nostra volui, ne te ejusmodi consiliis, si quis ca proposuisset, implicari patereris, per quae necesse esset, exitu infelici et vos et alios ad seram poenitentiam retrahi. Non desunt opportuniora remedia, quibus curare morbum hunc communem possimus, dummodo sedatis animis justum tempus adhibendorum medicamentorum praestolemur.

Accidit autem ad hanc causam etiam alia, ut nimirum, quem successum actio Nicolai Sarcandri, decani Opaviensis, de quo ad te superiore aestate nonnulla, ab eo tempore habuerit, facerem te certiorem. Habuit eum, postquam scelus ipsius re- tectum est, in carcere (si tamen carcer dici meretur habitatio commoda et locus accessui recessuique libere patens, uno saltem vel altero custode ad speciem magis, quam ad formidinem stipatus) ad initium usque mensis praeterit, cardinalis, adductum postea huc, accusari voluit; nee mora accusatus. Datum ei crimini, quod seditionem excitare voluisset, turbare pacem publicam, principes fratres denuo inter se commit- tere. Productae literae ad Felicem, monachum Opaviensem, quibus ducem Teschi- nensem moneri voluit, ut Moraviam armatus ingrederetur, inde ad alios minus dicto obsequentes procederet. Productae etiam aliae, quibus Drabanskium.detectae conspi- rationis graviter aceusat; producta, quae in examine sponte adversus eum protulit praetor urbanus Oppaviensis; ipsius etiam voluntaria confessio prolata: quae ommia partim agnovit, sed religionis zelo excusavit, partim negando refellere conatus est. Verum cum probationibus et clarissimis et certissimis convinceretur, damnatus est

59*



Text viewManuscript line view