EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1609, 17.—19. srpna. 445

[2]
domine, et coniunctionem nostram tuere. Rossicii XV. Kalend. Sept. Tibi plane ad-

[3]
dictus C. Z. Hodicius noster, qui heri apud moe fuit, plurimum te salutat.
[4]
Opis v knih. Bludov. VI—3881 fol. 148 č. 38.
[5]
1595.
[6]
Budovce zve na svatbu své dcery, aby mohli spolu pojednati o veřejných záležitostech, zvláště
[7]
o spolku Cechů s Moravany; Moravané zajisté nebudou spolku tomu činiti překážek. Na

[8]
Rosicích 19. srpna 1609.

[9]
(Vencislao Budovicio baroni.) Non arbitror me ita a gratia tua excidisse,
[10]
illustris Daro, ut male collocatum tempus illud existimes, quod adimplendo desiderio
[11]
meo et concedendae nobis ad dies pauculos praesentiae tuae impenderis. Sic enim
[12]
tuas interpretor, quibus spem adventus tui per causam comitiorum vestrorum mihi
[13]
praecidis. At vero sit lieet et producantur comitia ultra Kl. Sept, num ergo,
[14]
maxima jam et potissima confecta negociorum parte, uni ex triginta non licebit ad
[15]
exigui temporis momentum consiliis abesse? Aut vero res vobis adhuc ita nutantes,
[16]
status adeo lubricus, ut uno subducto fulero totum aedificium corruat? Scio ego in
[17]
rebus arduis interdum solam praesentiam, etsi alia desint, magnum adferre pondus
[18]
animis in utramque partem inclinandis: quo libentius ergo concessero, consilia,
[19]
rationes, vocem ipsam posse plurimum in versandis et tractandis deliberationibus.
[20]
At hic omnia jam expedita, difficultates saltem. explicatae omnes, nec quid curas
[21]
augeat video. nisi nullus curarum finis. Veni itaque, si me amas; nam si ita jam
[22]
laboribus assuetus [sis], ut ad omne otium nausees, non te sic feriatum inter taedas
[23]
nuptiales futurum ab exercendo animo existimo, ut non invenias, quod te occupet.
[24]
Suppeditabunt. Tl'schernemelius, Starrhenbergius, Hofkirchius, Hodiczius, quod volvas,.
[25]
quod mandes, quod rumines, nec alii patientur esurire; modo calentem adferas sto-
[26]
machum, qui digerat, quae hi ingesserint. Atque ego sane invitavi te ad filiae
[27]
nuptias, fateor, idque pluribus de causis, at non in eum finem, ut te cibis explerenm,
[28]
sed ut ipsemet satiarer potius colloquiis tuis ct aspectu, nec deerit conferendis et
[29]
comnutandis sermonibus argumentum. Id ipsum, quod literae tuae innuunt, amplam
[30]
dabit consultandi materiam, multos enim habes tuae sententiae adstipulatores et qui
[31]
nihil magis in votis habent, quam ut mutua conjunctione omnes ita coalescamus,
[32]
ut unum corpus videamur. Sed modus erit disquirendus, ne, dum societatem salutis
[33]
publicae coivisse studemus, conspirationem inivisse judicemur. A nobis, ut autumo,
[34]
nullum exoptando huie vincülo objicietur impedimentum; unum enim pridem sumus
[35]
et multis nexibus constrieti, TDatet hoc ipsum ex ultimo responso, quod etsi ad
[36]
prisca pacta utrosque revocet, non tamen alio spectat, quam idem nobis esse con-
[37]
silium, eandem voluntatem et mentem, quae olim majoribus fuerat, nec ita veterum
[38]
conventionum meminimus, ut non etiam novorum recordaremur. Imo quid potest
[39]
esse recentius transactione apud Pragam inita, ita ut nihil sit, quod vos merito

[40]
56*


Text viewFacsimile