EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1609, 17.—19. srpna. 445

domine, et coniunctionem nostram tuere. Rossicii XV. Kalend. Sept. Tibi plane ad-

dictus C. Z. Hodicius noster, qui heri apud moe fuit, plurimum te salutat. Opis v knih. Bludov. VI—3881 fol. 148 č. 38. 1595. Budovce zve na svatbu své dcery, aby mohli spolu pojednati o veřejných záležitostech, zvláště o spolku Cechů s Moravany; Moravané zajisté nebudou spolku tomu činiti překážek. Na

Rosicích 19. srpna 1609.

(Vencislao Budovicio baroni.) Non arbitror me ita a gratia tua excidisse, illustris Daro, ut male collocatum tempus illud existimes, quod adimplendo desiderio meo et concedendae nobis ad dies pauculos praesentiae tuae impenderis. Sic enim tuas interpretor, quibus spem adventus tui per causam comitiorum vestrorum mihi praecidis. At vero sit lieet et producantur comitia ultra Kl. Sept, num ergo, maxima jam et potissima confecta negociorum parte, uni ex triginta non licebit ad exigui temporis momentum consiliis abesse? Aut vero res vobis adhuc ita nutantes, status adeo lubricus, ut uno subducto fulero totum aedificium corruat? Scio ego in rebus arduis interdum solam praesentiam, etsi alia desint, magnum adferre pondus animis in utramque partem inclinandis: quo libentius ergo concessero, consilia, rationes, vocem ipsam posse plurimum in versandis et tractandis deliberationibus. At hic omnia jam expedita, difficultates saltem. explicatae omnes, nec quid curas augeat video. nisi nullus curarum finis. Veni itaque, si me amas; nam si ita jam laboribus assuetus [sis], ut ad omne otium nausees, non te sic feriatum inter taedas nuptiales futurum ab exercendo animo existimo, ut non invenias, quod te occupet. Suppeditabunt. Tl'schernemelius, Starrhenbergius, Hofkirchius, Hodiczius, quod volvas,. quod mandes, quod rumines, nec alii patientur esurire; modo calentem adferas sto- machum, qui digerat, quae hi ingesserint. Atque ego sane invitavi te ad filiae nuptias, fateor, idque pluribus de causis, at non in eum finem, ut te cibis explerenm, sed ut ipsemet satiarer potius colloquiis tuis ct aspectu, nec deerit conferendis et comnutandis sermonibus argumentum. Id ipsum, quod literae tuae innuunt, amplam dabit consultandi materiam, multos enim habes tuae sententiae adstipulatores et qui nihil magis in votis habent, quam ut mutua conjunctione omnes ita coalescamus, ut unum corpus videamur. Sed modus erit disquirendus, ne, dum societatem salutis publicae coivisse studemus, conspirationem inivisse judicemur. A nobis, ut autumo, nullum exoptando huie vincülo objicietur impedimentum; unum enim pridem sumus et multis nexibus constrieti, TDatet hoc ipsum ex ultimo responso, quod etsi ad prisca pacta utrosque revocet, non tamen alio spectat, quam idem nobis esse con- silium, eandem voluntatem et mentem, quae olim majoribus fuerat, nec ita veterum conventionum meminimus, ut non etiam novorum recordaremur. Imo quid potest esse recentius transactione apud Pragam inita, ita ut nihil sit, quod vos merito

56*



Text viewManuscript line view