EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1609, 20.—26. července. 439

[2]
accedas, tum etiam []]"*" eoniugem tuam, cuius soror et ex ea neptes cum sponso
[3]
adventurae sunt, tecum adducas, serio et peramanter rogo, nec aliam mihi spem
[4]
facio, quam te mihi pro amicitia nostra morem gesturum. Idem a fratre tuo nobi-
[5]
lissimo cet amicissimo nostro Tschernemelio peto, quamvis hic, ut epularum avidus
[6]
est et helluari pridem illi in more, etiam non accitus accursurus esset.

[7]
Ad rem publicam quod attinet, ea nec a periculo immunis hactenus fuit, nec
[8]
ab hostibus. Apparuit hoc proximis comitiis nostris, quibus in publicum prolatae
[9]
litterae tum aliorum, tum Sarcandri cuiusdam Opaviensis decani, quem cardinalis
[10]
noster profligato ab ca urbe auctoritate caesarca et auxilio Geisbergeri, cum lezione
[11]
militum Germ. illuc introducti, ministerio evangelico ad restituendum cultum ponti-
[12]
ficium eeclesiae urbanae non ita pridem praefecerat. Is vel sua sponte vel aliorum
[13]
instinctu consilia clandestina agitare coepit cum aulae Pragensis proceribus, ut ex
[14]
indiciis conjicere licet, ac inter alios cum Feliciano Moschovio, ordinis Melitensis
[15]
milite, ducatus Opaviensis praefecto. Scopus erat occupata ducis Teschinensis opera
[16]
Opavia civitate in Moraviam irruptionem facere, inde progredi ad alios, et citra
[17]
dubium, si principia successissent feliciter, imperio pristino, abdicata doctrinae pu-
[18]
rioris publica professione, libertate oppressa, legibus et privilegiis in nihilum redactis,
[19]
caesarem restituere. Haec etsi verbis non tam planis et perspicuis expressa in
[20]
litteris. leguntur, sententiam tamen et voluntatem cam fuisse ex multis colligi potest :
[21]
nam et Moschovius pontificios Opavienses, ut bono animo sint, hortatur, ct Sar-
[22]
cander rationem, qua dux Teschinensis Opaviam in suam potestatem citra suspi-
[23]
cionem redigat, praescribit; Moraviae etiam et aliorum, quos nomine ,contumaces*
[24]
appellat, expressa fit mentio; tum potentia ct auctoritas caesaris apprime commen-
[25]
datur. Paucis ut. dicam, hine inde eiusmodi verba reliquae orationi intermixta occur-
[26]
runt, ut qui micam salis habet, non aliam illis mentem fuisse, quam priori jugo,
[27]
quod vix cervicibus nostris dejecimus, nos submittere, animadvertat. Cum ad nos
[28]
accesseris, ex lectione epistolarum, quae apud me sunt, ipsemet id intelliges et in
[29]
mean hand dubie venies sententiam, nec sacrificulo, illi nec militi isti, quamvis
[30]
utrique. improbo, tantum futurum fuisse animi, nisi et inter Dohemos et inter nostros
[31]
conscios et participes sceleris, imo duces fortassis et auctores habuissent. In cxa-
[32]
mine Sarceaunder non obscure arguebat Bohemiae cancellarium, nominavit etiam Zam-
[33]
pachium, ita tamen, ut appareret, doctum fuisse prius linguam, quam enunciarct
[34]
tacenda. Ego vero etsi neminem libenter in suspicionem pono, vix tamen mihi per-
[35]
suadeo, non alios esse reos; sed multa mihi sunt per dissimulationem transmittenda
[36]
tuendae quietis causa. Sarcandrum in vinculis habemus, imo quid habemus? habet
[37]
cardinalis, quem et ipsum iudicem ex pacto admittere cogimur, coram quo reus
[38]
causam dicat, quibusdam ex numero nostro ad eum accusandum delectis. Рогго
[39]
litterae istae in Bohemia interceptae a legatis Opaviensibus, quos ordines provinciae


Text viewFacsimile