z roku 1609, 20.—26. července. 439
accedas, tum etiam []]"*" eoniugem tuam, cuius soror et ex ea neptes cum sponso
adventurae sunt, tecum adducas, serio et peramanter rogo, nec aliam mihi spem
facio, quam te mihi pro amicitia nostra morem gesturum. Idem a fratre tuo nobi-
lissimo cet amicissimo nostro Tschernemelio peto, quamvis hic, ut epularum avidus
est et helluari pridem illi in more, etiam non accitus accursurus esset.
Ad rem publicam quod attinet, ea nec a periculo immunis hactenus fuit, nec
ab hostibus. Apparuit hoc proximis comitiis nostris, quibus in publicum prolatae
litterae tum aliorum, tum Sarcandri cuiusdam Opaviensis decani, quem cardinalis
noster — profligato ab ca urbe auctoritate caesarca et auxilio Geisbergeri, cum lezione
militum Germ. illuc introducti, ministerio evangelico — ad restituendum cultum ponti-
ficium eeclesiae urbanae non ita pridem praefecerat. Is vel sua sponte vel aliorum
instinctu consilia clandestina agitare coepit cum aulae Pragensis proceribus, ut ex
indiciis conjicere licet, ac inter alios cum Feliciano Moschovio, ordinis Melitensis
milite, ducatus Opaviensis praefecto. Scopus erat occupata ducis Teschinensis opera
Opavia civitate in Moraviam irruptionem facere, inde progredi ad alios, et citra
dubium, si principia successissent feliciter, imperio pristino, — abdicata doctrinae pu-
rioris publica professione, libertate oppressa, legibus et privilegiis in nihilum redactis, —
caesarem restituere. Haec etsi verbis non tam planis et perspicuis expressa in
litteris. leguntur, sententiam tamen et voluntatem cam fuisse ex multis colligi potest :
nam et Moschovius pontificios Opavienses, ut bono animo sint, hortatur, ct Sar-
cander rationem, qua dux Teschinensis Opaviam in suam potestatem citra suspi-
cionem redigat, praescribit; Moraviae etiam et aliorum, quos nomine ,contumaces*
appellat, expressa fit mentio; tum potentia ct auctoritas caesaris apprime commen-
datur. Paucis ut. dicam, hine inde eiusmodi verba reliquae orationi intermixta occur-
runt, ut qui micam salis habet, non aliam illis mentem fuisse, quam priori jugo,
quod vix cervicibus nostris dejecimus, nos submittere, animadvertat. Cum ad nos
accesseris, ex lectione epistolarum, quae apud me sunt, ipsemet id intelliges et in
mean hand dubie venies sententiam, nec sacrificulo, illi nec militi isti, quamvis
utrique. improbo, tantum futurum fuisse animi, nisi et inter Dohemos et inter nostros
conscios et participes sceleris, imo duces fortassis et auctores habuissent. In cxa-
mine Sarceaunder non obscure arguebat Bohemiae cancellarium, nominavit etiam Zam-
pachium, ita tamen, ut appareret, doctum fuisse prius linguam, quam enunciarct
tacenda. Ego vero etsi neminem libenter in suspicionem pono, vix tamen mihi per-
suadeo, non alios esse reos; sed multa mihi sunt per dissimulationem transmittenda
tuendae quietis causa. Sarcandrum in vinculis habemus, imo quid habemus? habet
cardinalis, quem et ipsum iudicem ex pacto admittere cogimur, coram quo reus
causam dicat, quibusdam ex numero nostro ad eum accusandum delectis. Рогго
litterae istae in Bohemia interceptae a legatis Opaviensibus, quos ordines provinciae