EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
424 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

[2]
stálost Čechů dle pověsti začíná kolísati; zdá se, že nastane nějaký obrat Na Rosicích
[3]
5. května 1609.

[4]
(D^? Riecardo baroni Starrembergio). Tempus est, ut puto, Illustrissime Do-
[5]
mine, ut ad consuetam literarum communicationem revertamur, nec abs re fuerit
[6]
à me principium scriptionis duci, qui primus fuerim in ea intermittenda; plures
[7]
enim adhuc apud me epistolas habes, quibus debitum retribuere aequum esset, si
[8]
per negocia liceret. Etsi autem te nunc et curis multis et occupationibus assiduis,
[9]
quas expectatio adventus regii se[cum] gerit, multifariam urgeri sat conjicio, le-
[10]
sgendae tamen huic aliquid te daturum spacii confido, cum responsum moleste non
[11]
exquiram, multo minus extorquere in animo habeam, iniquum siquidem ipse judicem
[12]
ea te necessitate constringi, a qua me liberum esse velim. Hes porro nostrae ita
[13]
se habent, ut publice quidem omnia integra esse, omnia optimo loco videantur; sed
[14]
qui penitus reipublicae partes introspicimus et exactius examinamus, pleraque, nihil
[15]
non per simulationem et dissimulationem agi animadvertimus. Graviter enim ferunt
[16]
adversarii, quidquid in contrarium ostentent, ereptam) illis esse potestatem pro ar-
[17]
bitrio in nos saeviendi; nec desunt, quibus priorum temporum licentia magis arridet,
[18]
quam placeat libertas haec vera, quam Dei beneficio obtinemus; qui, si daretur
[19]
occasio, nulla habita ratione patriae et sanguinis, facile se cum illis conjungerent,
[20]
qui exitium nostrum machinantur. Supina praeterea illa aulae nostrae negligentia
[21]
et rerum praecipue nostrarum tun coeca ignorantia, tum incuria plane gravis
[22]
est; ita quidem, ut nisi assiduitate aliorum compensaretur, quod per inconside-
[23]
rantiam istorum negligitur, servitus in priore dominatu, quamvis acerbe et superbe
[24]
tolerata, non ingrata recordatione recoleretur. Ac ne sic quidem impediri potest,
[25]
quin multi oculis plus nimis cupidis Pragam respectent. (uae omnia non leviter
[26]
animum vulnerant, cum ad exitum, qui ab his initiis consequi potest, mentem
[27]
converto. Scio cogitaturum te, cum hoc legeris, merito me plecti, qui maluerim
[28]
radices mali attenuatas, quam evulsas. Nec ego ita se rem habere negaren. Sed
[29]
curandum erit aegrum corpus benignis remediis, ne violentiorihus absumptum et
[30]
confectum plane extabesceret. Spes est aliquà eiendationis in proximis comitiis,
[31]
quibus se interfuturum rex promisit: ad eum publice et privatim multae querelae
[32]
erunt deferendae, si rebus nostris aliquo modo volumus consultum. In Austria In-
[33]
feriori solemnitatem praestiti juramenti feliciter et regis ex sententia et ordinum
[34]
peractam esse, gaudeo. Utinam eadem facilitate et laeticia in principem apud vos
[35]
recipiatur! Quod minime futurum dubito, si in administratione patriae vestrae lepi-
[36]
time constituenda bonorum civium consilio potius usus fuerit, quam improborum
[37]
et externorum. Bohemorum constantia, ut audio, incipit vacillare; conventum, quem
[38]
ad IIIL No. Maii publica denunciatione statuerunt ordines, edicto inhibuit caesar,
[39]
quibusdam ex procerum numero in sententiam pellectis, aliis territis. Utrum reliqui


Text viewFacsimile