EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

424 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

stálost Čechů dle pověsti začíná kolísati; zdá se, že nastane nějaký obrat Na Rosicích 5. května 1609.

(D^? Riecardo baroni Starrembergio). Tempus est, ut puto, Illustrissime Do- mine, ut ad consuetam literarum communicationem revertamur, nec abs re fuerit à me principium scriptionis duci, qui primus fuerim in ea intermittenda; plures enim adhuc apud me epistolas habes, quibus debitum retribuere aequum esset, si per negocia liceret. Etsi autem te nunc et curis multis et occupationibus assiduis, quas expectatio adventus regii se[cum] gerit, multifariam urgeri sat conjicio, le- sgendae tamen huic aliquid te daturum spacii confido, cum responsum moleste non exquiram, multo minus extorquere in animo habeam, iniquum siquidem ipse judicem ea te necessitate constringi, a qua me liberum esse velim. Hes porro nostrae ita se habent, ut publice quidem omnia integra esse, omnia optimo loco videantur; sed qui penitus reipublicae partes introspicimus et exactius examinamus, pleraque, nihil non per simulationem et dissimulationem agi animadvertimus. Graviter enim ferunt adversarii, quidquid in contrarium ostentent, ereptam) illis esse potestatem pro ar- bitrio in nos saeviendi; nec desunt, quibus priorum temporum licentia magis arridet, quam placeat libertas haec vera, quam Dei beneficio obtinemus; qui, si daretur occasio, nulla habita ratione patriae et sanguinis, facile se cum illis conjungerent, qui exitium nostrum machinantur. Supina praeterea illa aulae nostrae negligentia et rerum praecipue nostrarum tun coeca ignorantia, tum incuria plane gravis est; ita quidem, ut nisi assiduitate aliorum compensaretur, quod per inconside- rantiam istorum negligitur, servitus in priore dominatu, quamvis acerbe et superbe tolerata, non ingrata recordatione recoleretur. Ac ne sic quidem impediri potest, quin multi oculis plus nimis cupidis Pragam respectent. (uae omnia non leviter animum vulnerant, cum ad exitum, qui ab his initiis consequi potest, mentem converto. Scio cogitaturum te, cum hoc legeris, merito me plecti, qui maluerim radices mali attenuatas, quam evulsas. Nec ego ita se rem habere negaren. Sed curandum erit aegrum corpus benignis remediis, ne violentiorihus absumptum et confectum plane extabesceret. Spes est aliquà eiendationis in proximis comitiis, quibus se interfuturum rex promisit: ad eum publice et privatim multae querelae erunt deferendae, si rebus nostris aliquo modo volumus consultum. In Austria In- feriori solemnitatem praestiti juramenti feliciter et regis ex sententia et ordinum peractam esse, gaudeo. Utinam eadem facilitate et laeticia in principem apud vos recipiatur! Quod minime futurum dubito, si in administratione patriae vestrae lepi- time constituenda bonorum civium consilio potius usus fuerit, quam improborum et externorum. Bohemorum constantia, ut audio, incipit vacillare; conventum, quem ad IIIL No. Maii publica denunciatione statuerunt ordines, edicto inhibuit caesar, quibusdam ex procerum numero in sententiam pellectis, aliis territis. Utrum reliqui



Text viewManuscript line view