[1] |
z roku 1608, 10.—13. října. 383
|
---|
[2] |
poznal však, že Čechům není ještě docela odňata svoboda řeči a písma; postavení Žerotínovo
|
---|
[3] |
je velmi těžké; poměry jsou celkem klidné, ale Moravanů nejsou tajny nástrahy a lsti, jimiž
|
---|
[4] |
dvůr Pražský chce je vehnati do záhuby; Čechové zatím buď o tom nevědí, nebo mlčky sou-
|
---|
[5] |
hlasí; mnohem lépe bylo by bývalo, kdyby Čechové byli se spojili s Moravany. — 13. října 1608.
|
---|
[6] |
(D. Vencislao Budovicio, baroni.) Ideirco potissimum abstinui a literis ad te
|
---|
[7] |
scribendis, vir illustris, quod ad me relatum csset, te meas nedum legere, sed nec
|
---|
[8] |
aperire nisi praesente prorege aut ex aliis istis patriae vestrae archontibus aliquo.
|
---|
[9] |
Ad hunc modum quia silentium non obscure mihi indici videbam, —- quid enim ego
|
---|
[10] |
ad te, quod istis aspicere liceret? — constitueram continere me tantisper, dum pro-
|
---|
[11] |
ximis comitiis Martinensibus, quid inter crimina laesae Maiestatis referri oporteret,
|
---|
[12] |
fuisset explicatum. Si enim literas in Moraviam dare aut accipere ex Moravia, in cri-
|
---|
[13] |
mine habendum esse decrevissent vestri, quamvis me aegre à consuetudine tua avelli
|
---|
[14] |
passus fuissem, ne tamen fraudi tibi essent meae. cessatione saluti tuae consuluissem
|
---|
[15] |
‘interim, dum secessio ab imperio vestro in mutuam unius principatus coniunctionem
|
---|
[16] |
iterum. coaluisset. Sed exemit mihi scrupulum hunc epistola tua, quae nondum ita
|
---|
[17] |
vos in ordinem coactos docet, ut licentiam linguae et calami, quo sensus auini ex-
|
---|
[18] |
primere vobis integrum sit, plane amiseritis; nec tu enim adversarios Christi impios
|
---|
[19] |
et malevolos dixisses, qui in exitium meum conspirarunt, quando ii non alii sunt.
|
---|
[20] |
quam qui ad gubernacula regni vestri sedent, nisi adhuc vobis ex avita illa liber-
|
---|
[21] |
tate aliquid esset reliquum; unde est, quod gaudeam, non ità praecisam facultatem
|
---|
[22] |
familiaritate tua fruendi, ut, licet conspectu tuo, nisi ad nos accedas ipse, carendum
|
---|
[23] |
mihi sit, non tamen communicatio animorum, quae literarum auxilio foveri poterit,
|
---|
[24] |
quod per corporum disiunctionem decesserit, utriquc facile suppleat.
|
---|
[25] |
Porro non aliter se res habet ac refers; deiecti de sede superbi, et exaltat:
|
---|
[26] |
huniles. Mihi enim nihil tale cogitanti nedum ambienti, imo invito, provinciae ad-
|
---|
[27] |
ministraudae honorem detulerunt primo ordines nostri; deinde princeps, postquam
|
---|
[28] |
inauguratus est, non quidem in inscium, sed qui tamen recusare multis de causis
|
---|
[29] |
non auderet, cam ipsam dignitatem de integro contulit. Illam àdhuc sustineo non
|
---|
[30] |
alioquin imparem humeris meis, si alia tempora obtigissent. Sed quam lubricus sit
|
---|
[31] |
et periculis plenus tot inter hostes, tot inter aemulos, qui insidiis hinc illine vires
|
---|
[32] |
nostras oppugnant, ubi ad calumnias, ad obtrectationes transitiones sunt perviae et
|
---|
[33] |
apertae; quam praeceps, inquam, et difficilis sit incessus, non aegre colliges, ubi
|
---|
[34] |
saeculum hoc miserum et extremum, tot angustiis intextum et implicatum attentius
|
---|
[35] |
consideraveris. Sed non insuetum est hoc Deo, ut per eius modi difficultates exerceat
|
---|
[36] |
suos et deprimat quodammodo etiam tum, cum extulisse illos videtur, ne exorbitent.
|
---|
[37] |
Sumus enim ferme tales, ut nisi variarum molestiarum vinculis constricti sustiucamus,
|
---|
[38] |
facile ad luxuriam propendeamus, cum nihil sit difficilius, quam. intra mediocritatem
|
---|
[39] |
consistere.
|
---|