EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1608, 10.—13. října. 383

poznal však, že Čechům není ještě docela odňata svoboda řeči a písma; postavení Žerotínovo je velmi těžké; poměry jsou celkem klidné, ale Moravanů nejsou tajny nástrahy a lsti, jimiž dvůr Pražský chce je vehnati do záhuby; Čechové zatím buď o tom nevědí, nebo mlčky sou- hlasí; mnohem lépe bylo by bývalo, kdyby Čechové byli se spojili s Moravany. 13. října 1608.

(D. Vencislao Budovicio, baroni.) Ideirco potissimum abstinui a literis ad te scribendis, vir illustris, quod ad me relatum csset, te meas nedum legere, sed nec aperire nisi praesente prorege aut ex aliis istis patriae vestrae archontibus aliquo.

Ad hunc modum quia silentium non obscure mihi indici videbam, - quid enim ego ad te, quod istis aspicere liceret? constitueram continere me tantisper, dum pro-

ximis comitiis Martinensibus, quid inter crimina laesae Maiestatis referri oporteret, fuisset explicatum. Si enim literas in Moraviam dare aut accipere ex Moravia, in cri- mine habendum esse decrevissent vestri, quamvis me aegre à consuetudine tua avelli passus fuissem, ne tamen fraudi tibi essent meae. cessatione saluti tuae consuluissem interim, dum secessio ab imperio vestro in mutuam unius principatus coniunctionem iterum. coaluisset. Sed exemit mihi scrupulum hunc epistola tua, quae nondum ita vos in ordinem coactos docet, ut licentiam linguae et calami, quo sensus auini ex- primere vobis integrum sit, plane amiseritis; nec tu enim adversarios Christi impios et malevolos dixisses, qui in exitium meum conspirarunt, quando ii non alii sunt. quam qui ad gubernacula regni vestri sedent, nisi adhuc vobis ex avita illa liber- tate aliquid esset reliquum; unde est, quod gaudeam, non ità praecisam facultatem familiaritate tua fruendi, ut, licet conspectu tuo, nisi ad nos accedas ipse, carendum mihi sit, non tamen communicatio animorum, quae literarum auxilio foveri poterit, quod per corporum disiunctionem decesserit, utriquc facile suppleat.

Porro non aliter se res habet ac refers; deiecti de sede superbi, et exaltat: huniles. Mihi enim nihil tale cogitanti nedum ambienti, imo invito, provinciae ad- ministraudae honorem detulerunt primo ordines nostri; deinde princeps, postquam inauguratus est, non quidem in inscium, sed qui tamen recusare multis de causis non auderet, cam ipsam dignitatem de integro contulit. Illam àdhuc sustineo non alioquin imparem humeris meis, si alia tempora obtigissent. Sed quam lubricus sit et periculis plenus tot inter hostes, tot inter aemulos, qui insidiis hinc illine vires nostras oppugnant, ubi ad calumnias, ad obtrectationes transitiones sunt perviae et apertae; quam praeceps, inquam, et difficilis sit incessus, non aegre colliges, ubi saeculum hoc miserum et extremum, tot angustiis intextum et implicatum attentius consideraveris. Sed non insuetum est hoc Deo, ut per eius modi difficultates exerceat suos et deprimat quodammodo etiam tum, cum extulisse illos videtur, ne exorbitent. Sumus enim ferme tales, ut nisi variarum molestiarum vinculis constricti sustiucamus, facile ad luxuriam propendeamus, cum nihil sit difficilius, quam. intra mediocritatem consistere.



Text viewManuscript line view