[1] |
z roku 1608, 30. září—1. října. 375
|
---|
[2] |
absentiam excusarunt; de homagio, priusquam illis satis fiat, nulla mentio, nec se
|
---|
[3] |
à sententia dimoveri patiuntur. Habuerunt nuper apud me quosdam ex suis impe-
|
---|
[4] |
traruntque, ut nonnullis nostrum ex ütroque ordine conventum indicerem Znoymae;
|
---|
[5] |
isthinc forsan ad designatum nostrum regem mittentur legati intercessuri, ut ipsorum
|
---|
[6] |
postulatis, quae sanc nihil iniqui nec immoderati habent, modo convenienti ratione
|
---|
[7] |
tractentur, annuere non recuset. Scripsi heri ea de re Viennam, ubi velim nonnulli
|
---|
[8] |
ex parte adversa saniorem induerent mentem.
|
---|
[9] |
De affine IDV^* multi conqueruntur, ego tamen bonum virum iudico, quamvis
|
---|
[10] |
fervor ille iuvenilis cum impetu quodam naturali coniunctus voces aliquando mittat
|
---|
[11] |
acriores, quae animos prius exulceratos facile vulnerant. Habeat IDV*? curam vale-
|
---|
[12] |
tudinis ct cogitet, quantopere Hungariae illam vivere et valere expediat. Absolutis
|
---|
[13] |
comitiis Posoniensibus omnino operam dabo, ut illam, ubiubi fuerit, conveniam.
|
---|
[14] |
Valeat IDV* et me amet. In Silesiam non ante dies decem sum profecturus; si quem
|
---|
[15] |
ex suis interim ad me miserit, conferam eum eo libenter. Valeat iterum. Rossiczii,
|
---|
[16] |
|
---|
[17] |
Opis v knih. Dlud. VI—3881 fol. 134. č. 46.
|
---|
[18] |
|
---|
[19] |
Rich. Starhembergovi: hájí se z vytek, obsaZenych v dopise Starhembergové Zerotínovi ze
|
---|
[20] |
dne 27. září; Moravané i v soukromých vyjednáváních se svým designovaným králem pamato-
|
---|
[21] |
vali zájmů rakouských stavův; Žerotín sám u krále se přimlouval, aby neodpíral přáním
|
---|
[22] |
Rakušanů; ani v jednání s králem u Štěrbohol nezradili Moravané Rakušanů. Podle přání Star-
|
---|
[23] |
hembergova Žerotín svolal sjezd šlechty moravské ke dni 7. října do Znojma, kde by se
|
---|
[24] |
jednalo o poselství ke králi. Slibuje podporovati snahy Rakusanüv, ale žádá, aby zbytečně
|
---|
[25] |
nepočínali sporů s králem. — Na Rosicích 1. října 1608.
|
---|
[26] |
(D"* Riccardo Starrhenbergio.) Illustrissime D"*! Rudolphus Tiefenbachius, qui
|
---|
[27] |
unà nocte Quintinum Althamium àb ordinibus Austriae ad me delegatum praecessit,
|
---|
[28] |
epistolam mihi a te non minus verborum, quam multarum et maxime arduarum
|
---|
[29] |
rerum refertam, V. Kl Oct. tradidit. Ea praeter cnarrationem eorum, quae apud
|
---|
[30] |
vos gesta, plenam omnino et valde enucleatam accusationem nostri continet, multis
|
---|
[31] |
capitibus comprehensam. Ad cam si respondere, et quae nobis non citra injuriam
|
---|
[32] |
objiciuntur, refellere esset animus, non lineolis, quas occupationibus meis indulges,
|
---|
[33] |
sed oratione, quac absolutam nostri ex omnibus partibus expletam defensionem
|
---|
[34] |
complecteretur, esset agendum; at quia illa altioris est ingenii, affluentioris otii,
|
---|
[35] |
quam natura mihi concessit, tempora largita sunt, satis mihi fuerit praecipua membra
|
---|
[36] |
paucis percurrere, et quae nobis a te, illustrissime Starrenbergi, vel, si mavis, ab
|
---|
[37] |
aliis, qui palam et quotidie nos, ut ais, incusant, crimini dantur, diluere. — Principio
|
---|
[38] |
quidem, nihil [sic] adhuc a nobis esse praetermissum, quod ad incolumitatem vestram
|
---|
[39] |
tuendam. pertineret, nullo negocio demonstrari potest; nam et Brunae cum designato
|
---|