EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1608, 8.—19. srpna. 359

[2]
octo Viennam abiise, quorum nullus nec apicem quidem minimum ad Tschernemelium
[3]
meum. Accipe igitur has et tibi ipsemet, quod debeo, retribue, reliquum vel remitte
[4]
vel summae [sic] ascribe, ut cum fructu recipias.

[5]
Ex legatis nostris minime ambigo intellexisse te, quid in comitiis nostris
[6]
Olomucensibus decretum, praesertim in capite religionis, quod potissimum urgemus.
[7]
Eos quo vultu acceperit designatus noster princeps, nondum ad me perscriptum.
[8]
Nobis tamen stat sententia a proposito non discedere, nec scio, quo iure nobis id
[9]
non concedat, quod nemo superiorum principum negare ausus est. Nostrum hoc ius
[10]
est, non principis privilegium, quod parte quidem aliqua sed exigua imminuit Ferdi-
[11]
nandus, nec restituit filius, sed nepos, alieno potius consilio quam suo, plane in-
[12]
fringere est conatus; quando autem divino beneficio vim omnem nobis per supe-
[13]
riorum temporum iniuriam illatam et intentatam repulimus, aequum est, ut ex omni
[14]
parte in integrum restituamur.

[15]
Avide expecto Viennenses litteras; sollicitum etenim me habet tam longum
[16]
silentium, et vereor, ne forsan plus difficultatis nostri experiantur quam sperarint;
[17]
sed si te fuerint usi consultore, facile se ex tricis istis explicabunt. Certe si res
[18]
nostrae non meliore loco quam antehac essent constituendae, miseros nos, qui tot
[19]
impensis laboribus et vigiliis novam nobis comparassemus servitutem! T'lectat omni-
[20]
potens Deus cor principis istius, ne fraternis vestigiis incedendo imprudens Deum
[21]
insanus sibi propositum [?] reddat.

[22]
Litteras, quas huic adiunxi, ut Hodiczio nostro tradi iubeas obnixe peto:
[23]
expostula cum co meo nomine, quod ab eo tempore, quo Viennam rediit, nihi] ad
[24]
me licet provocatus litterarum dederit. Illustrissimo domino Erasmo, collegae meo,
[25]
de filiolo, quo liberalitate divina auctus est, plurimum gratulare et benevolentiam
[26]
tuam mihi conserva. Rossicii VI. Idus Sextiles 1608. Qui te sincere amat et colit.

[27]
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 130 w č. 29.

[28]
1491.
[29]
Jiřímu hr. Thurzovi: omlouvá se, že krátce odpovídá na tři listy jeho; podává zprávu o roz-
[30]
puštění vojska Raméova; stavové moravští též rozpustili vojsko své; podává zprávu o brzkém
[31]
příjezdu krále Matyáše na Moravu, jakož i o příjezdu jakéhosi staršího bratra sultánova do
[32]
Prahy a přijetí jeho císařem. V doušce zmiňuje se o chystaném útoku hajduků na tvrz Brou-
[33]
movskou a-pripojuje Zádost, aby zeť Thursův Jakusic hleděl odvrátiti je od toho činu.
[34]
V Brně 19. srpna 1608. (Ch.)

[35]
Illustrissime ac magnifice domine, domine amice et vicine mihi plurimum
[36]
observande. Salutem et in officiis praestandis diligentiam. Ternae per hos dies ab
[37]
IDV* mihi.redditae, quibus ut simul respondeam, exigit tum necessitas tum temporis,
[38]
quod ad trutinam propemodum mihi appendendum est, summa angustia; quapropter


Text viewFacsimile