EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1608, 8.—19. srpna. 359

octo Viennam abiise, quorum nullus nec apicem quidem minimum ad Tschernemelium meum. Accipe igitur has et tibi ipsemet, quod debeo, retribue, reliquum vel remitte vel summae [sic] ascribe, ut cum fructu recipias.

Ex legatis nostris minime ambigo intellexisse te, quid in comitiis nostris Olomucensibus decretum, praesertim in capite religionis, quod potissimum urgemus. Eos quo vultu acceperit designatus noster princeps, nondum ad me perscriptum. Nobis tamen stat sententia a proposito non discedere, nec scio, quo iure nobis id non concedat, quod nemo superiorum principum negare ausus est. Nostrum hoc ius est, non principis privilegium, quod parte quidem aliqua sed exigua imminuit Ferdi- nandus, nec restituit filius, sed nepos, alieno potius consilio quam suo, plane in- fringere est conatus; quando autem divino beneficio vim omnem nobis per supe- riorum temporum iniuriam illatam et intentatam repulimus, aequum est, ut ex omni parte in integrum restituamur.

Avide expecto Viennenses litteras; sollicitum etenim me habet tam longum silentium, et vereor, ne forsan plus difficultatis nostri experiantur quam sperarint; sed si te fuerint usi consultore, facile se ex tricis istis explicabunt. Certe si res nostrae non meliore loco quam antehac essent constituendae, miseros nos, qui tot impensis laboribus et vigiliis novam nobis comparassemus servitutem! T'lectat omni- potens Deus cor principis istius, ne fraternis vestigiis incedendo imprudens Deum insanus sibi propositum [?] reddat.

Litteras, quas huic adiunxi, ut Hodiczio nostro tradi iubeas obnixe peto: expostula cum co meo nomine, quod ab eo tempore, quo Viennam rediit, nihi] ad me licet provocatus litterarum dederit. Illustrissimo domino Erasmo, collegae meo, de filiolo, quo liberalitate divina auctus est, plurimum gratulare et benevolentiam tuam mihi conserva. Rossicii VI. Idus Sextiles 1608. Qui te sincere amat et colit.

Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 130 w č. 29.

1491. Jiřímu hr. Thurzovi: omlouvá se, že krátce odpovídá na tři listy jeho; podává zprávu o roz- puštění vojska Raméova; stavové moravští též rozpustili vojsko své; podává zprávu o brzkém příjezdu krále Matyáše na Moravu, jakož i o příjezdu jakéhosi staršího bratra sultánova do Prahy a přijetí jeho císařem. V doušce zmiňuje se o chystaném útoku hajduků na tvrz Brou- movskou a-pripojuje Zádost, aby zeť Thursův Jakusic hleděl odvrátiti je od toho činu. V Brně 19. srpna 1608. (Ch.)

Illustrissime ac magnifice domine, domine amice et vicine mihi plurimum observande. Salutem et in officiis praestandis diligentiam. Ternae per hos dies ab IDV* mihi.redditae, quibus ut simul respondeam, exigit tum necessitas tum temporis, quod ad trutinam propemodum mihi appendendum est, summa angustia; quapropter



Text viewManuscript line view