EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1608, 19. brezna—5. dubna. 347

[2]
paese. La risposta non & venuta sin hora dalla corte, ma ben arrivato il Cardi-
[3]
nale et il Barone Slavata per comporre questi dissidii, ma sin hora. non si & venuto
[4]
a mente. Questo e lo stato delle cose d’adesso; dello che succederà, non manclíaró
[5]
darne li avviso. Si Dio non vi rimedia, le cose non sono per pigliare buon. piego;
[6]
Dio ci voglia preservare da ogni male et non ridurmi alla necessità di cercare
[7]
riposo altrovi, poiche men ca (?) non lo posso havere. Et con cio me gli racom-
[8]
mando. Da Selowiez agli 19 di Marzo 1608.
[9]
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 128 č. 12.

[10]
1475.

[11]
Jiřímu Erasmovi baronu Tschernemblovi: o zrádě Berkově, o sněmu Brněnském, o žádosti
[12]
císaře, aby vysláni byli poslové do Prahy ke sněmu a j. (Ch.) Na Strážnici 5. dubna 1608.

[13]
(Domino Georgio Erasmo baroni de Tschernembl) Non tam perfidia Dercae,
[14]
quae semel detecta extra periculum nos locavit, quam commotio haec nova et re-
[15]
pentina patriae nostrae privavit me aspectu tuo et colloquiis, illustrissime Tscher-
[16]
nemle; sunt enim co loco res nostrae, ut praesentiam meam requirant, absentiam non
[17]
facile ferant: proximi enim periculo cum simus et hostem intra provinciam habeamus
[18]
armatum, nostros conventus agere et assiduis propemodum consultationibus, ut
[19]
violentiae et insidiis adversariorum eamus obviam, vacare nos oportet.

[20]
Praeterea indixerat caesar comitia Drunam missis pro more legatis, quibus
[21]
addidit moderatorem consiliorum cardinalem; caput legationis erat, ut ex ordinum
[22]
numero certos homines, qui Pragam ad comitia irent, autoritate et potestate plena
[23]
instructis deligeremus. Multa hic venerunt in deliberationem, utrum Brunam eundum,
[24]
utrum Derka gravissime non ita pridem accusatus apud caesarem ad consessum
[25]
nostrum admittendus, utrum petitioni caesaris annuendum et aliqui destinandi Praeam.
[26]
Versabatur enim adhuc ob oculos periculum, quod non ita pridem evaseramus, civitas
[27]
nobis infesta, Dercanarum vero partium maxime tenax augebat suspicionem, metum
[28]
vero addebat equitatus Tillii, qui tribus tantum milliaribus nostratibus inde aberat,
[29]
nos porro inermes, intra urbis inimicae moenia expositi iniuriae eorum, qui paulo
[30]
ante vel in capita nostra, vel saltem in communem libertatem coniuraverant, quid
[31]
Sperare potuimus? aut quid non debuimus timere?

[32]
Ceterum cum cum cardinali et legati caesaris fidem suam interposuissent, ingressi
[33]
sumus oppidum cedente Berka, auditi legati et eodem die dimissi moesti, quod nihil
[34]
impetrassent, et libertate, quam scriptis et dictis declaravimus, non leviter perculsi.
[35]
Quis enim non olfecisset obsides peti Pragam, non delegatos, agique de tempore
[36]
lucrando, non de salute tuenda? Nos tamen his dissimulatis alias causas praetexuimus,

[37]
veras quidem, sed non proximas.
[38]
44*


Text viewFacsimile