EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1608, 19. brezna—5. dubna. 347

paese. La risposta non & venuta sin hora dalla corte, ma ben arrivato il Cardi- nale et il Barone Slavata per comporre questi dissidii, ma sin hora. non si & venuto a mente. Questo e lo stato delle cose d’adesso; dello che succederà, non manclíaró darne li avviso. Si Dio non vi rimedia, le cose non sono per pigliare buon. piego; Dio ci voglia preservare da ogni male et non ridurmi alla necessità di cercare riposo altrovi, poiche men ca (?) non lo posso havere. Et con cio me gli racom- mando. Da Selowiez agli 19 di Marzo 1608. Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 128 č. 12.

1475.

Jiřímu Erasmovi baronu Tschernemblovi: o zrádě Berkově, o sněmu Brněnském, o žádosti císaře, aby vysláni byli poslové do Prahy ke sněmu a j. (Ch.) Na Strážnici 5. dubna 1608.

(Domino Georgio Erasmo baroni de Tschernembl) Non tam perfidia Dercae, quae semel detecta extra periculum nos locavit, quam commotio haec nova et re- pentina patriae nostrae privavit me aspectu tuo et colloquiis, illustrissime Tscher- nemle; sunt enim co loco res nostrae, ut praesentiam meam requirant, absentiam non facile ferant: proximi enim periculo cum simus et hostem intra provinciam habeamus armatum, nostros conventus agere et assiduis propemodum consultationibus, ut violentiae et insidiis adversariorum eamus obviam, vacare nos oportet.

Praeterea indixerat caesar comitia Drunam missis pro more legatis, quibus addidit moderatorem consiliorum cardinalem; caput legationis erat, ut ex ordinum numero certos homines, qui Pragam ad comitia irent, autoritate et potestate plena instructis deligeremus. Multa hic venerunt in deliberationem, utrum Brunam eundum, utrum Derka gravissime non ita pridem accusatus apud caesarem ad consessum nostrum admittendus, utrum petitioni caesaris annuendum et aliqui destinandi Praeam. Versabatur enim adhuc ob oculos periculum, quod non ita pridem evaseramus, civitas nobis infesta, Dercanarum vero partium maxime tenax augebat suspicionem, metum vero addebat equitatus Tillii, qui tribus tantum milliaribus nostratibus inde aberat, nos porro inermes, intra urbis inimicae moenia expositi iniuriae eorum, qui paulo ante vel in capita nostra, vel saltem in communem libertatem coniuraverant, quid Sperare potuimus? aut quid non debuimus timere?

Ceterum cum cum cardinali et legati caesaris fidem suam interposuissent, ingressi sumus oppidum cedente Berka, auditi legati et eodem die dimissi moesti, quod nihil impetrassent, et libertate, quam scriptis et dictis declaravimus, non leviter perculsi. Quis enim non olfecisset obsides peti Pragam, non delegatos, agique de tempore lucrando, non de salute tuenda? Nos tamen his dissimulatis alias causas praetexuimus,

veras quidem, sed non proximas. 44*



Text viewManuscript line view