EN | ES |

Facsimile Lines

1126


< Page >

[1]
PRAEFATIO.

[2]
In archivo coronae regni Bohemiae, cuius institutionem variosque casus in
[3]
ultimo huius operis tomo uberius enarrabimus, potissimum documenta et aeta
[4]
deponebantur, quae ad regnum Bohemiae eiusque regni coronam nec non ad reges
[5]
Bohemiae spectabant. Reges autem Bohemiae, qui simul et corona regni aut imperii
[6]
Romani ornabantur, in eodem archivo doeumenta condebant, quae ad hane eorum
[7]
dignitatem pertinebant, ut apparet e. g. e ,Conspectu iuris actionum," qui hanc
[8]
praefationem sequitur.

[9]
Archivum coronae regni Bohemiae, quod olim in arce Karlsteinensi, deinde in
[10]
capella s. Venceslai ecclesiae s. Viti in arce Pragensi asservabatur, iussu Mariae
[11]
Theresiae imperatricis in c. r. aulicum tabularium Vindobonense deportatum, demum
[12]
magno gentium bello ad prosperum finem adducto rei publicae Bohemoslovenicae
[13]
euius solius illud archivum summo iure erat, restitutum est.

[14]
Restitutionis, quam ad fati iustitiam revocandam esse dixeris, ut monumentum
[15]
esset archivi feliciter recuperati accurata editio, Collegium historicum rei publicae
[16]
Bohemoslovenicae una voce decrevit nobisque hune laborem iniunxit, operosiorem
[17]
quam cui vires nostrae sufficiant, honestiorem quam quo digni esse videamur.

[18]
Opere nostro, quod , Archivum coronae regni Bohemiae" inscribitur, continentur
[19]
documenta et acta ordine temporum disposita, quae olim in archivo coronae regni
[20]
Bohemiae supra dicto servata aut in originali aut in exemplis antiquorum copiariorum
[21]
ad tempora nostra pervenerunt. Documenta sive alio modo servata sive deperdita
[22]
ultimo tomo operis conscribentur.

[23]
Munere huius operis sane ardui iam anno 1921 suscepto multis aliis negotiis
[24]
praepediti nunc demum unum eumque secundum operis tomum edimus. Quo tomo
[25]
continentur, quae ex aetate Karoli Romanorum et Bohemiae regis (1346—1355 Apr. 5)
[26]
supersunt, documenta et acta omnia. Tomum operis primum, continentem documenta
[27]
aetatis Pfemyslidarum et Johannis Luxemburgensis, regis Bohemiae, iam sub prelo
[28]
positum, intra tres annos secuturum speramus.

[29]
Documenta et acta, quorum quidem originalia exstent, fere omnia iam in terrae
[30]
Bohemiae tabulario Pragensi asservantur, exceptis nonnullis, quae aut in tabulario
[31]
capituli ecclesiae Pragensis antiquitus remanserunt aut saeculo XIX. ex tabulario
[32]
. r. aulico Vindobonensi Berolinum tradita erant. Originalia etiam ea, quae hodie
[33]
extra corpus archivi coronae regni Bohemiae in extraneis tabulariis conduntur, in
[34]
opere nostro notis numerorum ordinalium signavimus, quae in capite descriptionis
[35]
originalis ipsius ponuntur.


Text viewFacsimile