EN | ES |

Facsimile view

1126


< Page >

PRAEFATIO.

In archivo coronae regni Bohemiae, cuius institutionem variosque casus in ultimo huius operis tomo uberius enarrabimus, potissimum documenta et aeta deponebantur, quae ad regnum Bohemiae eiusque regni coronam nec non ad reges Bohemiae spectabant. Reges autem Bohemiae, qui simul et corona regni aut imperii Romani ornabantur, in eodem archivo doeumenta condebant, quae ad hane eorum dignitatem pertinebant, ut apparet e. g. e ,Conspectu iuris actionum," qui hanc praefationem sequitur.

Archivum coronae regni Bohemiae, quod olim in arce Karlsteinensi, deinde in capella s. Venceslai ecclesiae s. Viti in arce Pragensi asservabatur, iussu Mariae Theresiae imperatricis in c. r. aulicum tabularium Vindobonense deportatum, demum magno gentium bello ad prosperum finem adducto rei publicae Bohemoslovenicae euius solius illud archivum summo iure erat, restitutum est.

Restitutionis, quam ad fati iustitiam revocandam esse dixeris, ut monumentum esset archivi feliciter recuperati accurata editio, Collegium historicum rei publicae Bohemoslovenicae una voce decrevit nobisque hune laborem iniunxit, operosiorem quam cui vires nostrae sufficiant, honestiorem quam quo digni esse videamur.

Opere nostro, quod , Archivum coronae regni Bohemiae" inscribitur, continentur documenta et acta ordine temporum disposita, quae olim in archivo coronae regni Bohemiae supra dicto servata aut in originali aut in exemplis antiquorum copiariorum ad tempora nostra pervenerunt. Documenta sive alio modo servata sive deperdita ultimo tomo operis conscribentur.

Munere huius operis sane ardui iam anno 1921 suscepto multis aliis negotiis praepediti nunc demum unum eumque secundum operis tomum edimus. Quo tomo continentur, quae ex aetate Karoli Romanorum et Bohemiae regis (1346—1355 Apr. 5) supersunt, documenta et acta omnia. Tomum operis primum, continentem documenta aetatis Pfemyslidarum et Johannis Luxemburgensis, regis Bohemiae, iam sub prelo positum, intra tres annos secuturum speramus.

Documenta et acta, quorum quidem originalia exstent, fere omnia iam in terrae Bohemiae tabulario Pragensi asservantur, exceptis nonnullis, quae aut in tabulario capituli ecclesiae Pragensis antiquitus remanserunt aut saeculo XIX. ex tabulario . r. aulico Vindobonensi Berolinum tradita erant. Originalia etiam ea, quae hodie extra corpus archivi coronae regni Bohemiae in extraneis tabulariis conduntur, in opere nostro notis numerorum ordinalium signavimus, quae in capite descriptionis originalis ipsius ponuntur.



Text viewManuscript line view