[1] |
Aetas Karoli Romanorum et Bohemiae regis. 1353 Nov. 375
|
---|
[2] |
et ecclesie nostre Bambergensis nomine titulum et iurisdicionem feudi contendebamus
|
---|
[3] |
habere, in reverendos in Christo patres, dominos Gerlacum Moguntinensem?* et Wilhel-
|
---|
[4] |
mum Coloniensem?.. archiepiscopos, tamquam in arbitros, arbitratores seu amicabiles
|
---|
[5] |
compositores, compromisimus de certa nostra sciencia et libera voluntate, sicut in
|
---|
[6] |
5 litteris? compromissi plenius est expressum, et sicut predicti domini Moguntinensis
|
---|
[7] |
et Coloniensis.. archiepiscopi, informatione suffieienti recepta et de sano consilio peritorum
|
---|
[8] |
et fidedignorum, qui talis negocii ab experiencia plenam et familiarem habebant noticiam, cause x
|
---|
[9] |
meritis diligenter inspectis et in examen provide diseussionis adductis, racionabiliter arbitrati
|
---|
[10] |
sunt, dixerunt, pronunciaverunt et sentencialiter diffinierunt, nobis et ecclesie nostre
|
---|
[11] |
10 Bambergensi in predictis castris Hertenstein et Neidstein et omnibus eorum pertinenciis nichil
|
---|
[12] |
iuris compeciisse seu eciam competere, ymmo quod illustres duces Bavarie a tempore, cuius memoria
|
---|
[13] |
non existit, eadem duo castra adinstar castrorum et municionum Sülezbach, Rosemberg, Hiltpoltstein,
|
---|
[14] |
Lychtenecke, Frankemberg et aliorum iusto proprietatis et hereditatis titulo tenuerint et possederint
|
---|
[15] |
pacifice et quiete, Sic et nos nostro et ecclesie predicte Bambergensis nomine animo
|
---|
[16] |
156 deliberato et de certa sciencia publice profitemur, nobis in eisdem duobus castris
|
---|
[17] |
Hertenstein et Neidstein et eorum pertinenciis nichil iuris compeciisse seu eciam
|
---|
[18] |
competere, sed quod ad prefatos dominum.. regem, heredes et successores suos,
|
---|
[19] |
reges Boemie, et eiusdem regni coronam iusto proprietatis et hereditatis titulo rite
|
---|
[20] |
pertinent, sicut eadem castra prefatus dominus rex cum aliis predictis castris et
|
---|
[21] |
20 municionibus legitimo proprietatis et hereditatis titulo a predictis comitibus palatinis
|
---|
[22] |
et ducibus Bavarie comparavit, et ob hoc pronunciacionem, arbitrium, diffinicionem
|
---|
[23] |
et sentenciam ipsorum in omnibus suis punetis, sentenciis, clausulis et verborum
|
---|
[24] |
expressionibus de verbo ad verbum, sicut in litteris? desuper editis invenitur ex-
|
---|
[25] |
pressum, emologamus, laudamus et approbamus de certa sciencia et libera volun-
|
---|
[26] |
% tate. Et ad habundacioris cautele presidium renunciamus eXpresse pro nobis, successo-
|
---|
[27] |
ribus nostris et ecclesia nostra predicta animo deliberato, non vi nec ullo metu
|
---|
[28] |
compulsi, non per errorem aut improvide, sed de certa sciencia, ut prefertur, ommi
|
---|
[29] |
iuri, iuris accioni, impeticioni, titulo, proprietati seu questioni, si qui vel que nobis, successoribus
|
---|
[30] |
nostris et ecclesie noStre Bambergensi predicte in prefatis castris Hertenstein et Neidstein et
|
---|
[31] |
$0 eorum pertinenciis seu aliqua parte ipsorum eompetebant seu possunt competere quovis modo,
|
---|
[32] |
opido Velden et tercia parte forestarie Veldensis dumtaxat exceptis, super quibus titulus et iuris-
|
---|
[33] |
dieio feudi apud nOS, successores nostros et antedictam ecclesiam remanebunt, promit-
|
---|
[34] |
tentes eciam bona nostra fide sine omni dolo pro nobis et succesoribus nostris et ecclesia
|
---|
[35] |
Bambergensi imperpetuum dictas pronunciacionem, diffinicionem et sentenciam ratas et
|
---|
[36] |
35 1) Vide supra p. 370 not. 2. 2) Vide supra p. 370 not. 8. 3) Quas litteras Lupoldi epi-
|
---|
[37] |
scopi non habemus, cf. autem litteras Ruperti senioris et Ruperti iunioris, comitum pal. Reni,
|
---|
[38] |
supra hoc tomo sub nris 299 et 300 propositas. 4) Vide litteras supra hoc tomo sub nro 301
|
---|
[39] |
propositas. 5) Quae bona Karolus rex pro se suisque successoribus, regibus Bohemiae, et
|
---|
[40] |
regno Bohemiae a Lupoldo episcopo in feudum accepit, cf. litteras eius Moguntiae 1353 Dec. 12
|
---|
[41] |
40 datas, infra exordio nri 310 propositas.
|
---|