EN | ES |

Facsimile view

1126


< Page >

Aetas Karoli Romanorum et Bohemiae regis. 1353 Nov. 375

et ecclesie nostre Bambergensis nomine titulum et iurisdicionem feudi contendebamus habere, in reverendos in Christo patres, dominos Gerlacum Moguntinensem?* et Wilhel- mum Coloniensem?.. archiepiscopos, tamquam in arbitros, arbitratores seu amicabiles compositores, compromisimus de certa nostra sciencia et libera voluntate, sicut in 5 litteris? compromissi plenius est expressum, et sicut predicti domini Moguntinensis et Coloniensis.. archiepiscopi, informatione suffieienti recepta et de sano consilio peritorum et fidedignorum, qui talis negocii ab experiencia plenam et familiarem habebant noticiam, cause x meritis diligenter inspectis et in examen provide diseussionis adductis, racionabiliter arbitrati sunt, dixerunt, pronunciaverunt et sentencialiter diffinierunt, nobis et ecclesie nostre 10 Bambergensi in predictis castris Hertenstein et Neidstein et omnibus eorum pertinenciis nichil iuris compeciisse seu eciam competere, ymmo quod illustres duces Bavarie a tempore, cuius memoria non existit, eadem duo castra adinstar castrorum et municionum Sülezbach, Rosemberg, Hiltpoltstein, Lychtenecke, Frankemberg et aliorum iusto proprietatis et hereditatis titulo tenuerint et possederint pacifice et quiete, Sic et nos nostro et ecclesie predicte Bambergensis nomine animo 156 deliberato et de certa sciencia publice profitemur, nobis in eisdem duobus castris Hertenstein et Neidstein et eorum pertinenciis nichil iuris compeciisse seu eciam competere, sed quod ad prefatos dominum.. regem, heredes et successores suos, reges Boemie, et eiusdem regni coronam iusto proprietatis et hereditatis titulo rite pertinent, sicut eadem castra prefatus dominus rex cum aliis predictis castris et 20 municionibus legitimo proprietatis et hereditatis titulo a predictis comitibus palatinis et ducibus Bavarie comparavit, et ob hoc pronunciacionem, arbitrium, diffinicionem et sentenciam ipsorum in omnibus suis punetis, sentenciis, clausulis et verborum expressionibus de verbo ad verbum, sicut in litteris? desuper editis invenitur ex- pressum, emologamus, laudamus et approbamus de certa sciencia et libera volun- % tate. Et ad habundacioris cautele presidium renunciamus eXpresse pro nobis, successo- ribus nostris et ecclesia nostra predicta animo deliberato, non vi nec ullo metu compulsi, non per errorem aut improvide, sed de certa sciencia, ut prefertur, ommi iuri, iuris accioni, impeticioni, titulo, proprietati seu questioni, si qui vel que nobis, successoribus nostris et ecclesie noStre Bambergensi predicte in prefatis castris Hertenstein et Neidstein et $0 eorum pertinenciis seu aliqua parte ipsorum eompetebant seu possunt competere quovis modo, opido Velden et tercia parte forestarie Veldensis dumtaxat exceptis, super quibus titulus et iuris- dieio feudi apud nOS, successores nostros et antedictam ecclesiam remanebunt, promit- tentes eciam bona nostra fide sine omni dolo pro nobis et succesoribus nostris et ecclesia Bambergensi imperpetuum dictas pronunciacionem, diffinicionem et sentenciam ratas et

35 1) Vide supra p. 370 not. 2. 2) Vide supra p. 370 not. 8. 3) Quas litteras Lupoldi epi- scopi non habemus, cf. autem litteras Ruperti senioris et Ruperti iunioris, comitum pal. Reni, supra hoc tomo sub nris 299 et 300 propositas. 4) Vide litteras supra hoc tomo sub nro 301 propositas. 5) Quae bona Karolus rex pro se suisque successoribus, regibus Bohemiae, et regno Bohemiae a Lupoldo episcopo in feudum accepit, cf. litteras eius Moguntiae 1353 Dec. 12

40 datas, infra exordio nri 310 propositas.



Text viewManuscript line view