EN | ES |

Facsimile Lines

1101


< Page >

[1]
917

[2]
cessoribus, civibus Egrensibus, facimus gratiam specialem,
[3]
dantes et concedentes vobis et vestrum cuilibet omnia et
[4]
singula iura, libertates et immunitates, civilia civitatum et
[5]
civiles, quae et quas civitates nostrae et specialiter civitas
[6]
Brunensis in toto marchionatu nostro Moraviae habent seu
[7]
habere quomodolibet dinoscuntur, volentes vos eisdem iuribus,
[8]
immunitatibus et libertatibus omnibus gaudere libere de cetero
[9]
et potiri. Volumus etiam et decernimus, quod eisdem et consi-
[10]
milibus iuribus, immunitatibus et libertatibus cives et merca-
[11]
tores dietarum civitatum nostrarum in Moravia, in dieta
[12]
Egrensi civitate et districtu seu territorio ipsius potiri debeant
[13]
perpetuo et gaudere. Volumus etiam, statuimus et vobis ac
[14]
vestrae civitati Egrensi concedimus perpetuo et donamus, quod
[15]
vos et mercatores vestri cum rebus et mercibus ac mercimoniis
[16]
vestris ab omnibus et singulis mutis, theloniis et pedagiis
[17]
quibuseunque in tota Moravia liberi esse debeatis penitus
[18]
et immunes.
[19]
In quorum...

[20]
Dat. Pragae a. D. 1342 in octava b. Agnetis virg.

[21]
(E confirmatione Caroli IV. ab a. 1347. Pelzel K.
[22]
Karl IV. I, Urk. 30. Chyt, VII. 387. Emler IV. 1076.)

[23]
209. Privilegiorum episcopatus Olomucensis con-

[24]
firmatio.
[25]
1342, 1. Aprilis.

[26]
In nomine Jesu Christi Amen. Nos Karolus, d. Johannis
[27]
B. regis primogenitus, marchio Moraviae, universis praesen-
[28]
tibus et futuris ad memoriam sempiternam.

[29]
Accedentes ad nostram praesentiam ven. in Chr. pater
[30]
d. Johannes episcopus Olomucensis ecclesiae, consanguineus
[31]
noster carissimus, et cum eo dilecti devoti nostri Nicolaus
[32]
decanus, Bartholomaeus praepositus, marchionatus nostri Mora-
[33]
viae cancellarius, Witko archidiaconus et Henrieus custos
[34]
ejusdem Olomucensis ecclesiae, suo et totius capituli sui
[35]
nomine suam nobis petitionem cum humilitate debita exhibere
[36]
curarunt, eum instantia postulantes, quatenus intuitu b. mar-


Text viewFacsimile