EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

917

cessoribus, civibus Egrensibus, facimus gratiam specialem, dantes et concedentes vobis et vestrum cuilibet omnia et singula iura, libertates et immunitates, civilia civitatum et civiles, quae et quas civitates nostrae et specialiter civitas Brunensis in toto marchionatu nostro Moraviae habent seu habere quomodolibet dinoscuntur, volentes vos eisdem iuribus, immunitatibus et libertatibus omnibus gaudere libere de cetero et potiri. Volumus etiam et decernimus, quod eisdem et consi- milibus iuribus, immunitatibus et libertatibus cives et merca- tores dietarum civitatum nostrarum in Moravia, in dieta Egrensi civitate et districtu seu territorio ipsius potiri debeant perpetuo et gaudere. Volumus etiam, statuimus et vobis ac vestrae civitati Egrensi concedimus perpetuo et donamus, quod vos et mercatores vestri cum rebus et mercibus ac mercimoniis vestris ab omnibus et singulis mutis, theloniis et pedagiis quibuseunque in tota Moravia liberi esse debeatis penitus et immunes. In quorum...

Dat. Pragae a. D. 1342 in octava b. Agnetis virg.

(E confirmatione Caroli IV. ab a. 1347. Pelzel K. Karl IV. I, Urk. 30. Chyt, VII. 387. Emler IV. 1076.)

209. Privilegiorum episcopatus Olomucensis con-

firmatio. 1342, 1. Aprilis.

In nomine Jesu Christi Amen. Nos Karolus, d. Johannis B. regis primogenitus, marchio Moraviae, universis praesen- tibus et futuris ad memoriam sempiternam.

Accedentes ad nostram praesentiam ven. in Chr. pater d. Johannes episcopus Olomucensis ecclesiae, consanguineus noster carissimus, et cum eo dilecti devoti nostri Nicolaus decanus, Bartholomaeus praepositus, marchionatus nostri Mora- viae cancellarius, Witko archidiaconus et Henrieus custos ejusdem Olomucensis ecclesiae, suo et totius capituli sui nomine suam nobis petitionem cum humilitate debita exhibere curarunt, eum instantia postulantes, quatenus intuitu b. mar-



Text viewManuscript line view