[1] |
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
Noverint universi tam praesentes quam posteri, notitiam
|
---|
[4] |
praesentium aut copiam habituri, quod quia nos Henricus,
|
---|
[5] |
D. gr. dux Sleziae et Glogoviae ac dominus Saganensis, ob
|
---|
[6] |
specialis amoris affectum, quem erga magnifici principis,
|
---|
[7] |
domini Johannis B. et P. regis ac L. comitis, domini nostri
|
---|
[8] |
charissimi gerimus celsitudinem, habito nobis cum amicis
|
---|
[9] |
quoque ae fidelibus nostris consilio diligenti ac deliberatione
|
---|
[10] |
matura, accedentibus etiam favore et consensu eorundem ex-
|
---|
[11] |
pressis ad subseripta, bonum in hoc nostrum principaliter,
|
---|
[12] |
consequenter autem fidelium, terrarum, civitatum, hominum
|
---|
[13] |
et bonorum omnium nostrorum infrascriptorum commodum
|
---|
[14] |
statumque inantea pacificum perpendentes, princeps et vasallus
|
---|
[15] |
suus, heredum, successorum suorum, Boemiae regum ac ipsius
|
---|
[16] |
regni Boemiae, in perpetuum fieri et fore decrevimus, omnia
|
---|
[17] |
et singula bona nostra sub eisdem libertatibus ae iuribus,
|
---|
[18] |
quibus a praedecessoribus nostris ad nos pervenisse noscuntur,
|
---|
[19] |
omnesque terras nostras, quas ad praesens possidemus vel
|
---|
[20] |
possidebimus quocunque titulo in futuro, tam citra quam ultra
|
---|
[21] |
fluvium, qui Odera dicitur, cum civitatibus ac castris eis adiacen-
|
---|
[22] |
tibus ae aliis, Sagano videlicet, Vreinstat, Sprotaw, Grunemberch,
|
---|
[23] |
Krozzen, Nuenburch, Wartenberch, Malnitz, Pusa, Pobersberch,
|
---|
[24] |
Czulchow, Swibosin, Lubnaw, Butnicz, Bentschicz, Kopaaiz,
|
---|
[25] |
Brandatendorf, Netka, Babinmost, Premund, Prsibow, Tre-
|
---|
[26] |
bechow cum ceteris fortaliciis et municionibus nostris omnibus,
|
---|
[27] |
appendiis, dominiis etc. nostro, heredum et successorum no-
|
---|
[28] |
strorum, Sleziae et Glogoviae ducum ac dominorum Saganensium,
|
---|
[29] |
nomine in regis ipsius manibus sponte et libere resignantes,
|
---|
[30] |
àb eo in feudum recepimus perpetuum, factoque sibi per nos
|
---|
[31] |
fidelitatis debitae homagio, praestito corporali nihilominus iura-
|
---|
[32] |
mento, ipsi regi, heredibus et successoribus suis praedictis
|
---|
[33] |
tanquam veris dominis nostris velut princeps et vasallus eorum
|
---|
[34] |
regnique Boemiae antedicti parere deinceps promisimus et inten-
|
---|
[35] |
dere in eosdem et contra quemlibet prineipem et hominem
|
---|
[36] |
ipsos pro viribus fideliter adiuvare; reservata nobis aedificandi
|
---|
[37] |
ac restaurandi munitiones novas in terris nostris et bonis
|
---|
[38] |
praemissis et destruendi veteres, ubicunque et quandocunque
|
---|