EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

95

In nomine Domini amen.

Noverint universi tam praesentes quam posteri, notitiam praesentium aut copiam habituri, quod quia nos Henricus, D. gr. dux Sleziae et Glogoviae ac dominus Saganensis, ob specialis amoris affectum, quem erga magnifici principis, domini Johannis B. et P. regis ac L. comitis, domini nostri charissimi gerimus celsitudinem, habito nobis cum amicis quoque ae fidelibus nostris consilio diligenti ac deliberatione matura, accedentibus etiam favore et consensu eorundem ex- pressis ad subseripta, bonum in hoc nostrum principaliter, consequenter autem fidelium, terrarum, civitatum, hominum et bonorum omnium nostrorum infrascriptorum commodum statumque inantea pacificum perpendentes, princeps et vasallus suus, heredum, successorum suorum, Boemiae regum ac ipsius regni Boemiae, in perpetuum fieri et fore decrevimus, omnia et singula bona nostra sub eisdem libertatibus ae iuribus, quibus a praedecessoribus nostris ad nos pervenisse noscuntur, omnesque terras nostras, quas ad praesens possidemus vel possidebimus quocunque titulo in futuro, tam citra quam ultra fluvium, qui Odera dicitur, cum civitatibus ac castris eis adiacen- tibus ae aliis, Sagano videlicet, Vreinstat, Sprotaw, Grunemberch, Krozzen, Nuenburch, Wartenberch, Malnitz, Pusa, Pobersberch, Czulchow, Swibosin, Lubnaw, Butnicz, Bentschicz, Kopaaiz, Brandatendorf, Netka, Babinmost, Premund, Prsibow, Tre- bechow cum ceteris fortaliciis et municionibus nostris omnibus, appendiis, dominiis etc. nostro, heredum et successorum no- strorum, Sleziae et Glogoviae ducum ac dominorum Saganensium, nomine in regis ipsius manibus sponte et libere resignantes, àb eo in feudum recepimus perpetuum, factoque sibi per nos fidelitatis debitae homagio, praestito corporali nihilominus iura- mento, ipsi regi, heredibus et successoribus suis praedictis tanquam veris dominis nostris velut princeps et vasallus eorum regnique Boemiae antedicti parere deinceps promisimus et inten- dere in eosdem et contra quemlibet prineipem et hominem ipsos pro viribus fideliter adiuvare; reservata nobis aedificandi ac restaurandi munitiones novas in terris nostris et bonis praemissis et destruendi veteres, ubicunque et quandocunque



Text viewManuscript line view