EN | ES |

Facsimile Lines

1101


< Page >

[1]
63

[2]
57. Unio inter Joannem regem Boemiae et Poloniae
[3]
et Carolum regem Ungariae.

[4]
1327, 18. Febr.

[5]
Nos Carolus D. gr. rex Hungariae, recognoscimus et ad
[6]
universorum notitiam tenore praesentium cupimus pervenire,
[7]
quod nos cum magnifico principe d. Joanne, B. et P. rege
[8]
illustri ac L. comite, fratre nostro charissimo, indisso-
[9]
lubilis ac individuae amicitiae unionem permanere cupientes,
[10]
ad ipsius unionis robur et perpetuam firmitatem sincera fide
[11]
promittimus,

[12]
ipsum d. regem B. contra omnem hominem, omni tem-
[13]
pore, in quovis necessitatis articulo et in locis quibuslibet,
[14]
toto posse nostro, quandocunque per eum requisiti fuerimus,
[15]
adiuvare, illustribus ducibus Austriae, qui nunc sunt, fratribus
[16]
nostris, dumtaxat exceptis; contra quos, si praedictus rex
[17]
Bohemiae hostiliter cum exercitu processerit, sedem tenebimus
[18]
in quiete, neque eis hac in parte aliquod ferre volumus sub-
[19]
sidium vel iuvamen, nec admittere, quod de regno nostro
[20]
Hungariae ipsis aliqua subsidia per quoscunque nostros regni-
[21]
colas afferantur. Si autem ipsi duces terras praedicti d. regis
[22]
B. invaderent, tunc nos sibi tenemur toto succurrere posse nostro,
[23]
prout super eo per ipsum d. regem B. fuerimus requisiti.
[24]
Ipse quoque similiter vice versa, si eidem duces Austriae
[25]
terras nostras ullo vnquam tempore invaderent, teneatur
[26]
nobis ad requisitionem nostram totius suae potentiae subsidio
[27]
succurrere opportune.

[28]
Et quandocunque ipse d. rex B. suos homines nobis in
[29]
auxilium transmiserit, ilis in pabulo equorum, tantummodo
[30]
intra metas regni nostri tenebimur providere; et ipse simi-
[31]
liter nostris, quos sibi quandocunque miserimus, homines intra
[32]
metas regni sui in solo equorum pabulo providebit.

[33]
Ad maioris autem mutuae dilectionis nostrae evidens
[34]
ligamentum illustrem Ladislaum, primogenitum nostrum, inclitae
[35]
Annae, natae dicti d. regis B., postquam a sede apostolica
[36]
super consanguinitate dispensatio, pro qua obtinenda tam
[37]
dietus d. rex quam nos tenebimur in proximo ad ipsam


Text viewFacsimile