EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

63

57. Unio inter Joannem regem Boemiae et Poloniae et Carolum regem Ungariae.

1327, 18. Febr.

Nos Carolus D. gr. rex Hungariae, recognoscimus et ad universorum notitiam tenore praesentium cupimus pervenire, quod nos cum magnifico principe d. Joanne, B. et P. rege illustri ac L. comite, fratre nostro charissimo, indisso- lubilis ac individuae amicitiae unionem permanere cupientes, ad ipsius unionis robur et perpetuam firmitatem sincera fide promittimus,

ipsum d. regem B. contra omnem hominem, omni tem- pore, in quovis necessitatis articulo et in locis quibuslibet, toto posse nostro, quandocunque per eum requisiti fuerimus, adiuvare, illustribus ducibus Austriae, qui nunc sunt, fratribus nostris, dumtaxat exceptis; contra quos, si praedictus rex Bohemiae hostiliter cum exercitu processerit, sedem tenebimus in quiete, neque eis hac in parte aliquod ferre volumus sub- sidium vel iuvamen, nec admittere, quod de regno nostro Hungariae ipsis aliqua subsidia per quoscunque nostros regni- colas afferantur. Si autem ipsi duces terras praedicti d. regis B. invaderent, tunc nos sibi tenemur toto succurrere posse nostro, prout super eo per ipsum d. regem B. fuerimus requisiti. Ipse quoque similiter vice versa, si eidem duces Austriae terras nostras ullo vnquam tempore invaderent, teneatur nobis ad requisitionem nostram totius suae potentiae subsidio succurrere opportune.

Et quandocunque ipse d. rex B. suos homines nobis in auxilium transmiserit, ilis in pabulo equorum, tantummodo intra metas regni nostri tenebimur providere; et ipse simi- liter nostris, quos sibi quandocunque miserimus, homines intra metas regni sui in solo equorum pabulo providebit.

Ad maioris autem mutuae dilectionis nostrae evidens ligamentum illustrem Ladislaum, primogenitum nostrum, inclitae Annae, natae dicti d. regis B., postquam a sede apostolica super consanguinitate dispensatio, pro qua obtinenda tam dietus d. rex quam nos tenebimur in proximo ad ipsam



Text viewManuscript line view