EN | ES |

Facsimile Lines

1101


< Page >

[1]
56. Promissio regis Joannis de berna per Moraviam

[2]
non recipienda.
[3]
1327, 31. Jan.

[4]
Nos Joannes etc, recognoscimus etc, quod quia sicut
[5]
prius aliquociens dileeti fideles nostri, barones, nobiles et
[6]
wladykones terrae nostrae Moraviae, sic et nune ad instan-
[7]
tiam nostram pro multiplicibus debitis nostris, quibus in instanti
[8]
opprimimur, quae sine ipsorum adjutorio nullo modo evadere
[9]
poteramus, bernam sive collectam regiam generalem nobis
[10]
dederunt ac indulserunt grata promptitude, de sola ipsorum
[11]
benivolentia, non de jure: nos proinde eis grata vicissitudine
[12]
occurrere cupientes, sincere promisimus et promittimus, quod
[13]
nullam de caetero nobis dari in ipsa terra nostra bernam
[14]
sive collectam regiam aut per nullum modum recipi faciemus
[15]
nostris temporibus, nisi pro maritagio alicujus filiae nostrae
[16]
seu copula maritali, si qua nobis inantea ultra eas, quae jam
[17]
natae sunt, dante Domino legitima nascerentur seu nasceretur,
[18]
tunc denique ea ad nubendum adulta ef tradita, per fertonem,
[19]
vid. XVI gr.

[20]
Prag. per ipsam terram nostram Moraviam de laneo
[21]
quolibet bernam sive collectam regiam recipere nobis ideo
[22]
licebit, quod ratione maritagii hujusmodi nullas civitates
[23]
nostras, munitiones aut bona regalia obligare aut alienare
[24]
aliqualiter debeamus.

[25]
Similiter pro alieujus filiorum nostrorum coronatione
[26]
etiam eandem bernam aut collectam regiam recipere possumus,
[27]
si aliquando ipsum in regem Boemiae et, in ipso regno volumus
[28]
aut debeat coronari.

[29]
Specialiter etiam promittimus, quod nullas munitiones
[30]
ipsius terrae nostrae M. extraneis vel advenis quibuscumque
[31]
donare, obligare aut committere debeamus.

[32]
Harum eto.

[33]
Datum Brunnae IL Kal. Febr. a. D. 1397.

[34]
(Originale in archivo Statuum marchionatus Moraviae:
[35]
N. 2, inter. Privilegia. Contextus legitur in confirmatione
[36]
privilegiorum vegis Matthiae ab a, 1479: Kniha Tovačovská,
[37]
ubi et versio bohemica, Chytil VI. 223. Emler IIT, 1268.)


Text viewFacsimile