EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

56. Promissio regis Joannis de berna per Moraviam

non recipienda. 1327, 31. Jan.

Nos Joannes etc, recognoscimus etc, quod quia sicut prius aliquociens dileeti fideles nostri, barones, nobiles et wladykones terrae nostrae Moraviae, sic et nune ad instan- tiam nostram pro multiplicibus debitis nostris, quibus in instanti opprimimur, quae sine ipsorum adjutorio nullo modo evadere poteramus, bernam sive collectam regiam generalem nobis dederunt ac indulserunt grata promptitude, de sola ipsorum benivolentia, non de jure: nos proinde eis grata vicissitudine occurrere cupientes, sincere promisimus et promittimus, quod nullam de caetero nobis dari in ipsa terra nostra bernam sive collectam regiam aut per nullum modum recipi faciemus nostris temporibus, nisi pro maritagio alicujus filiae nostrae seu copula maritali, si qua nobis inantea ultra eas, quae jam natae sunt, dante Domino legitima nascerentur seu nasceretur, tunc denique ea ad nubendum adulta ef tradita, per fertonem, vid. XVI gr.

Prag. per ipsam terram nostram Moraviam de laneo quolibet bernam sive collectam regiam recipere nobis ideo licebit, quod ratione maritagii hujusmodi nullas civitates nostras, munitiones aut bona regalia obligare aut alienare aliqualiter debeamus.

Similiter pro alieujus filiorum nostrorum coronatione etiam eandem bernam aut collectam regiam recipere possumus, si aliquando ipsum in regem Boemiae et, in ipso regno volumus aut debeat coronari.

Specialiter etiam promittimus, quod nullas munitiones ipsius terrae nostrae M. extraneis vel advenis quibuscumque donare, obligare aut committere debeamus.

Harum eto.

Datum Brunnae IL Kal. Febr. a. D. 1397.

(Originale in archivo Statuum marchionatus Moraviae: N. 2, inter. Privilegia. Contextus legitur in confirmatione privilegiorum vegis Matthiae ab a, 1479: Kniha Tovačovská, ubi et versio bohemica, Chytil VI. 223. Emler IIT, 1268.)



Text viewManuscript line view