[1] |
|
---|
[2] |
519. Carolus IV. episcopis Olomucensibus confert
|
---|
[3] |
titulum comitum capellae regalis Doemiae.
|
---|
[4] |
|
---|
[5] |
Karolus IV. D. f£. cl. R. Imp. s. a. et B. rex. Venerabili
|
---|
[6] |
Johanni Olomucensi episcopo, regalis capellae Boemiae comiti,
|
---|
[7] |
principi et devoto suo dilecto gratiam suam et omne bonum.
|
---|
[8] |
Inter alias sollieitudines, quibus circa disponendos ho-
|
---|
[9] |
nores statuum et dignitatum, qui et quae a felici regno nostro
|
---|
[10] |
B. et eius insigni corona rite dependent, frequentis diligentiae
|
---|
[11] |
studio et aecurata mentis sollertia semper intendimus, illud
|
---|
[12] |
nostrae meditationi singulari quadam imagine oecurrit utique
|
---|
[13] |
praecipuum, qualiter ad laudem Creatoris altissimi et ob clarae
|
---|
[14] |
memoriae illustrium progenitorum nostrorum, quondam B. regum,
|
---|
[15] |
qui nos praecesserunt feliciter, salutis remedia, auctore Domino,
|
---|
[16] |
qui cuneta tuetur, cathedralium ecclesiarum, quas antedictum
|
---|
[17] |
regnum nostrum B. felici gubernatione complectitur, venera-
|
---|
[18] |
bilem statum amplioribus continuo libertatum ac dignitatum
|
---|
[19] |
honoribus decoremus. Considerauntes igitur ecclesiasticos prinel-
|
---|
[20] |
patus huiusmodi nostrae temporalis dicionis, ut praemittitur,
|
---|
[21] |
tanto plus honoris et dignitatis suscipere, tantoque latioris
|
---|
[22] |
securitatis tranquillari fiducia et sub umbra regiae protecti-
|
---|
[23] |
onis quiescere, quanto coronae regali B. ac regio diade-
|
---|
[24] |
mati de clementis principis bonitate conspicua benigniori
|
---|
[25] |
fuerint gratia vicinati. Ut igitur Olomucensis ecclesia tua,
|
---|
[26] |
cui nunc dispensatione divina praeesse dinosceris, nostrae
|
---|
[27] |
liberalitatis gratia acceptis sublevetur honoribus et digni-
|
---|
[28] |
tatum officiis honoretur, tantoque ipsius praesules, qui pro
|
---|
[29] |
tempore fuerint, principes nostri fortius ad nostros, regum et
|
---|
[30] |
co1onae B. animentur honores, subjectionem et fidem, quanto
|
---|
[31] |
plura se viderint a majestate regia beneficia recepisse: animo
|
---|
[32] |
deliberato, non per errorem aut inprovide, sed sano principum,
|
---|
[33] |
baronum ac procerum nostrorum accedente consilio, auctori-
|
---|
[34] |
tate regia B. ac de certa scientia, te, devotum nostrum caris-
|
---|
[35] |
simum, et universos successores tuos, Olomucenses episcopos,
|
---|
[36] |
praefati regni nostri et coronae B. prineipes et devotos,
|
---|
[37] |
'ammodo imperpetuum regalis capellae B. comites facimus,
|
---|
[38] |
ordinamus, constituimus, erigimus, instituimus et creamus.
|
---|