EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

528

519. Carolus IV. episcopis Olomucensibus confert

titulum comitum capellae regalis Doemiae. 1365, 1. Martii.

Karolus IV. D. . cl. R. Imp. s. a. et B. rex. Venerabili Johanni Olomucensi episcopo, regalis capellae Boemiae comiti, principi et devoto suo dilecto gratiam suam et omne bonum.

Inter alias sollieitudines, quibus circa disponendos ho- nores statuum et dignitatum, qui et quae a felici regno nostro B. et eius insigni corona rite dependent, frequentis diligentiae studio et aecurata mentis sollertia semper intendimus, illud nostrae meditationi singulari quadam imagine oecurrit utique praecipuum, qualiter ad laudem Creatoris altissimi et ob clarae memoriae illustrium progenitorum nostrorum, quondam B. regum, qui nos praecesserunt feliciter, salutis remedia, auctore Domino, qui cuneta tuetur, cathedralium ecclesiarum, quas antedictum regnum nostrum B. felici gubernatione complectitur, venera- bilem statum amplioribus continuo libertatum ac dignitatum honoribus decoremus. Considerauntes igitur ecclesiasticos prinel- patus huiusmodi nostrae temporalis dicionis, ut praemittitur, tanto plus honoris et dignitatis suscipere, tantoque latioris securitatis tranquillari fiducia et sub umbra regiae protecti- onis quiescere, quanto coronae regali B. ac regio diade- mati de clementis principis bonitate conspicua benigniori fuerint gratia vicinati. Ut igitur Olomucensis ecclesia tua, cui nunc dispensatione divina praeesse dinosceris, nostrae liberalitatis gratia acceptis sublevetur honoribus et digni- tatum officiis honoretur, tantoque ipsius praesules, qui pro tempore fuerint, principes nostri fortius ad nostros, regum et co1onae B. animentur honores, subjectionem et fidem, quanto plura se viderint a majestate regia beneficia recepisse: animo deliberato, non per errorem aut inprovide, sed sano principum, baronum ac procerum nostrorum accedente consilio, auctori- tate regia B. ac de certa scientia, te, devotum nostrum caris- simum, et universos successores tuos, Olomucenses episcopos, praefati regni nostri et coronae B. prineipes et devotos, 'ammodo imperpetuum regalis capellae B. comites facimus, ordinamus, constituimus, erigimus, instituimus et creamus.



Text viewManuscript line view