[1] |
|
---|
[2] |
Promittimus praeterea, nulli alienigenae aliquam muni-
|
---|
[3] |
tionem regalem vel castrum aliquod suppae nomine vel alio
|
---|
[4] |
quocumque modo committere vel locare aut purgravium facere
|
---|
[5] |
in eisdem, nisi tantum Moravis.
|
---|
[6] |
Caeterum quia bene decet ut unusquisque in suo jure
|
---|
[7] |
servetur, promittimus praefatos incolas nostros in omnibus
|
---|
[8] |
juribus tenere firmiter et favorabiliter conservare, nec eos
|
---|
[9] |
contra jus aliqualiter perturbare.
|
---|
[10] |
Haec autem omnia et singula nos promittimus servaturos.
|
---|
[11] |
In eujus rei testimonium praesentes litteras exinde fieri
|
---|
[12] |
et sigillo nostro majori jussimus communiri.
|
---|
[13] |
Datum Brunae a. D. 1823, V. Kalendas Septembris.
|
---|
[14] |
(Originale in archivo terrae Moraviae sub. Nw. 4, inter
|
---|
[15] |
Privilegia, — Insertum privilegio Moraviae a Mathia rege a.
|
---|
[16] |
1479 dato, — Kniha Tovaé, praebet versionem boemicam, —
|
---|
[17] |
Chytil VI, 175, — Emler III, 896.)
|
---|
[18] |
46. Joannes rex episcopo atque ecclesiae Olomu-
|
---|
[19] |
censi omnia privilegia confirmat.
|
---|
[20] |
|
---|
[21] |
Nos Johannes D. gr. B. et P. rex ac L. comes.
|
---|
[22] |
Notum facimus universis tam praesentibus quam futuris,
|
---|
[23] |
quod considerantes attente fidei et dilectionis affectum, quem
|
---|
[24] |
rev. Conradus Olomucensis episcopus, princeps noster dilectus,
|
---|
[25] |
ad celsitudinem nostram gessit laudabiliter hactenus et gerit
|
---|
[26] |
laudabiliter in praesenti, ac proinde volentes sibi et propter
|
---|
[27] |
ipsum eeclesiae suae Olomucensi condignae gratitudinis re-
|
---|
[28] |
pendia exhibere: episcopo et ecclesiae praefatis omnes liber-
|
---|
[29] |
tates, immunitates et gratias ac jura quaecumque episcopo et
|
---|
[30] |
dietae ecclesiae ae eapitulo Olomucensi per felicis memoriae
|
---|
[31] |
quondam reges Boemiae, nostros praedecessores, collata seu
|
---|
[32] |
concessa, ex certa nostra scientia ratificamus, approbamus ac
|
---|
[33] |
etiam confirmamus, firmiter promittentes ipsi episcopo et succes-
|
---|
[34] |
soribus ejus, Olomucensibus episcopis, ac ecclesiae praedictae
|
---|
[35] |
hujusmodi libertates, immunitates et gratias ac jura nullo
|
---|
[36] |
umquam tempore infringere, sed potius semper volumus dictum
|
---|