EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

50

Promittimus praeterea, nulli alienigenae aliquam muni- tionem regalem vel castrum aliquod suppae nomine vel alio quocumque modo committere vel locare aut purgravium facere in eisdem, nisi tantum Moravis.

Caeterum quia bene decet ut unusquisque in suo jure servetur, promittimus praefatos incolas nostros in omnibus juribus tenere firmiter et favorabiliter conservare, nec eos contra jus aliqualiter perturbare.

Haec autem omnia et singula nos promittimus servaturos.

In eujus rei testimonium praesentes litteras exinde fieri et sigillo nostro majori jussimus communiri.

Datum Brunae a. D. 1823, V. Kalendas Septembris.

(Originale in archivo terrae Moraviae sub. Nw. 4, inter Privilegia, Insertum privilegio Moraviae a Mathia rege a. 1479 dato, Kniha Tovaé, praebet versionem boemicam,

Chytil VI, 175, Emler III, 896.)

46. Joannes rex episcopo atque ecclesiae Olomu- censi omnia privilegia confirmat.

1323, 4. Sept.

Nos Johannes D. gr. B. et P. rex ac L. comes.

Notum facimus universis tam praesentibus quam futuris, quod considerantes attente fidei et dilectionis affectum, quem rev. Conradus Olomucensis episcopus, princeps noster dilectus, ad celsitudinem nostram gessit laudabiliter hactenus et gerit laudabiliter in praesenti, ac proinde volentes sibi et propter ipsum eeclesiae suae Olomucensi condignae gratitudinis re- pendia exhibere: episcopo et ecclesiae praefatis omnes liber- tates, immunitates et gratias ac jura quaecumque episcopo et dietae ecclesiae ae eapitulo Olomucensi per felicis memoriae quondam reges Boemiae, nostros praedecessores, collata seu concessa, ex certa nostra scientia ratificamus, approbamus ac etiam confirmamus, firmiter promittentes ipsi episcopo et succes- soribus ejus, Olomucensibus episcopis, ac ecclesiae praedictae hujusmodi libertates, immunitates et gratias ac jura nullo umquam tempore infringere, sed potius semper volumus dictum



Text viewManuscript line view